Articulus 4
Articulus 4
Utrum elatio fuerit primum peccatum Adae? et, Quid appetit ? et, An serpenti credidit ?
ARTICULUS IV. Utrum elatio fuerit primum peccatum Adae? et, Quid appetit ? et, An serpenti credidit ?
Videtur enim, quod elatio non fuerit primum peccatum Adam : quia 1. Non credidit serpenti : ergo non credidit, quod posset fieri sicut Deus : ergo non appetiit hoc.
2. Preterea, Non est seductus in quo mulier, sed putabat esse veniale quod erat mortale : quicumque autem putat hoc, est infidelis: ergo infidelitas fuit suum primum peccatum.
Sorutio. Dieendum, quod peccatum mulieris et viri respectu. similitudinis Dei in scientia boni et mali secundum Magistrum differunt, sicut peccatum operis et solius concupiscentie, in quantum tamen est consensus rationis: quia mu-- lier quae credidit hoc posse fier, exhibuit membra iniquitati ad opus, per quod hoc consequeretur : vir autem consensit in rapinam similitudinis divine: sed non propter hoc comedit, sed comedit ut mortem gereret uxori, quod non credebat magnum malum.
Ap primum ergo dicendum, quod hoc argumentum non procedit. Credidit non posse fieri: ergo non appetiit. Multi enim concupiscunt bona regis, et injuste habere vellent, et consentiendo concupiscunt : et tamen sciuntse non posse habere, quia plus concupiscit voluntas, quam possit acquirere.
Ad aliud dicendum, quod bene scivit, quod erat dignum morte: sed scivit etiam Deum esse misericordem, et posse non per mortem punire, quod tamen dignam fuit morte : unde ex parte misericordia divine et suae excusabilitatis per dilectionem uxoris date, putabat esse ignoscibile.
Unde Magistri distinguunt hic, quod multipliciter peccatum dicitur veniale: scilicet ex genere, ut otiosum: vel ex eventu. sequente, ut peccatum mortale deletum per contritionem : vel ex quadam causa venie quae est ex parte peccantis et ejus in quem peccatur, sicut hic, quia occasio peccati fuit- dilectio uxoris, et presumptio misericordie Dei : et ideo patet, quod infidelis non fuit.
On this page