Articulus 7
Articulus 7
Uirum ignorantia est peccatum ? et, Utrum aliqua ignorantia sit affectata et voluntaria ?
ARTICULUS VIL. Uirum ignorantia est peccatum ? et, Utrum aliqua ignorantia sit affectata et voluntaria ?
Et secundo, Cujusmodi peccatum ? Kt tertio, Secundum quem modum, et que ignorantia excusat, et qua non ? Quop autem non sit peccatum, nituntur quidam probare sic:
1. Ignorantia, pura privatio est : nullum peccatum est pura privatio : ergo ignorantia secundum se non est peccatum.
2. Item, Ignorantia dicit scientie privationem : nulla autem scientia est virtus: ergo privatio ejus non est vitium.
3. Item, Nullum vitium est quod per peenitentiam non deleatur: ignorantia autem post poenitentiam manet sicut ante: ergo ignorantia non est peccatum.
4. Item, Ignorantia est in intellectu : nullum autem vitium vel virtus est in intellectu : ergo, ete.
5. Item, Nullum vitium nascitur in nobis praeter originale : ignorantia nasci~ turin nobis: ergo non est vitium nisi sit originale, quod patet non esse verum.
6. Item, Nulla poena in quam incidimus ex peccato, est peccatum : ignorantia est poena in quam incidimus ex peccato: ergo non est peccatum.
Item, Ambrosius super illud Apostoli, ad Roman. II, 5: "Thesaurizas tibi iram in diae irae": "Graviter peccas, quia iram Dei tibi thesaurizas : gravius, quia bonitatem Dei contemnis: gravissime, quia ignoras." Ergo videtur, quod sit peccatum.
2. Item, Debitum faciendi aliquid in determinato tempore, sinon sit, committitur peccatum omissionis: ergo et debitum sciendi aliquid in tempore determinato, si non sciatur, relinquit peccatum omissionis: et cum sic se habeat ignorantia, omissionis peccatum esse videtur.
Quia vero in Littera dicitur quod ignorantia affectata sit peccatum, queratur, Utrum aliquaignorantia sit affectata?
Videtur autem, quod non: quia 1. Ignorantia privationem dicit : privatio autem nihil est : ergo non habet unde moveat appetitum voluntatis: ergo nulla est ignorantia affectata vel voluntaria.
2. Item, Philosophus dicit, quod "omnes homines scire desiderant:" ergo nullus nullus hominum desiderat igno. rare : ergo, etc.
Sorutio. Dicendum, quod circa istam questionem diversorum diverse sunt Opi-~ niones. Quidam enim dixerunt, quodnulla ignorantia de se est peccatum, sed ratio: ne annexi aliqua dicitur esse peccatum, scilicet ratione negligentie sciendi ejus quod tenetur scire, vel ratione contemptus, vel ratione voluntatis, quod idem est: et ideo isti hoc modo solvunt dicta. Sanctorum, quod Sancti de his causis dicunt aliquam ignorantiam esse peccatum, et non gratia sui, et concedunt rationes inductas.
Et dicunt ulterius ad secundum quesitum, quod ratione annexi etiam dicitur voluntaria : quia voluntarium est id quod facit ignorare, ut non discendi, et quiescendi a labore studii, vel etiam voluntas. impunitatis si non sciatur, quia si sciret, obligaretur ex scientia ad faciendum.
Sed quia haec solutio videtur Sanctis secundum superficiem contradicere : ideo alii aliter dicunt, et puto quod melius, | distinguentes multiplicem esse ignorantiam. Est enim ignorantia privatio habitus in intellectu speculativo, et haec non est peccatum : et est ignorantia faciendorum a nobis, quae est privatio habitus regentis in moribus necessariis ad salutem: et haec est duplex, scilicet quaedam — est habitus privatio instruentis ad ea que necessaria sunt vite in communi,” ut ignorantia juris divini ordinantis mo- | res in praeceptis, ut fornicationem esse peccatum mortale, et homicidium, et. hujusmodi: et haec est peccatum. in habentibus usum rationis. Alia est privatio habitus practici intellectus regentis in” pertinentibus ad officium, ut Pontifex. factas litteras ad fidem et mores instituentes tenetur scire, et sacerdos ea sine quibus actus sacerdotalis non valet exerceri, et hujusmodi: et haec ignorantia habito officio eliam peccatum est, sed non habito, non est peccatum. Et quia hoc facilius est sustinere, secundum hoc respondeamus objectis.
Dicendo ad primum, quod talis ignorantia non est absolute nihil, sicut nec malum quando est peccatum : quia relinquit subjectum, et debitum ad actum scienti, et hoc debitum inducit reatum, cum sit tempus solvendi.
Et si queritur, Quando est debitum ? Dico, quod in quolibet opere necessario ad salutem, cum facit perverse, quod ex scientia juris divini deberet aliter fieri. Ht similiter in alia ignorantia quoties perverse egreditur in actum sui officii ex defectu scientie ; quia tunc est debitum actus scientis scientie regentis.
Et per hoc solvitur hoc quod objici consuevit, scilicet quod si ignorantia peccatum est, quod continue peccat ignorans, quia continue manet ignorantia: dicendum quod non, sed toties peccat, quoties egreditur in actum perversum ex defectu scientie: et bene concedo, quod tunc dupliciter peccat, scilicet omissione sciendi, et actu illicito : quia cum debere scire sit preceptum affirmativum, non obligat ad semper, licet semper obliget: sed tunc exigitur, quando sine scientie actu evadere non potest peccatum.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, Nulla scientia est virtus: quia scientia faciendorum practice sumpta, est virtus, ut prudentia, intellectus donum, sapientia, et scientia, sicut multum disputatum est in III Sententiarum '.
Ad aliud dicendum, quod si penitentia perfecta est, quod transit reatus ignorantia, et est actus secundum quod obligat : quia si est -privatio scientie pertinentis ad officium, tunc si dimittit officium, deobligatur, et tunc non erit in ipso ignorantia obligans. Si autem est ignorantia eorum quae exiguntur ad vitam, non agit poenitentiam, nisi inquirat, et addiscat et tunc transit ignorantia, .
Ad aliud dicendum, quod est intellectus antecedenter ordinatus ad voluntatem operandi, et in illo non est virtus : et est intellectus voluntarius et consequenter ordinatus ad voluntatem, et in illo est virtus. Et haec omnia discussa sunt in tertio Sententiarum.
Ad aliud dicendum, quod secundum quod nascimur in ignorantia, non est peccatum, sed peena, sicut et concupiscentia quae concupiscibilitas est in parvulo : sed quando tenemur scire, ignorantia est peccatum : sicut et concupiscentia, quando tenemur non concupiscere : quia quod in concupiscentia est peccatum commissionis actus prohibiti, hoc est in ignorantia peccatum omissionis actus debiiti.
Ad aliud dicendum, quod ignorantia in quantum poena est, non est peccatum, sed in quantum efficitur omissio actus ad quem tenetur aliquis, et tunc tenetur.
Ap i quod ulterius queritur, Qualiter sit voluntaria ignorantia ? _ Distinguunt illi qui sunt de ista opinione, quod peccatum non uno modo dicitur voluntarium. Si enim vis fiat in verbo, dicunt quod nullum malum, et nullum peccatum est voluntarium, sicut dicit Dionysius quod "peccatum est incausabile, et involuntarium, et preter intentionem, et infoecundum, et pigrum," Sed aliquod peccatum ut commissionis, dicitur volunlarium, quia ejus actus et delectabile sunt voluntaria, cum non deberent esse voluntaria. Aliquod est voluntarium voluntate remota et antecedente, licet non propinqua et consequente, ut originale est voluntarium voluntate Adz, et non voluntate nostra. Aliquod est voluntarium, ut quod prevenire debet voluntas, ut motus concupiscentia. Item, Aliquod est voluntarium, ut in cujus actum oppositum tenctur tendere voluntas, et sic peccatum omissionis et ignorantie est voluntarium. Et per hoc patet solutio ad primum quod de hoe objicitur.
Av atiup dicendum, quod omnes hemines scire desiderant non tamen omnes homines scire desiderant hoc vel illud, sed in se desiderant scire. Ignorantia autem non dicitur universaliter affectata, sed particulariter, scilicet haec vel illa : et hoc non est contrarium Philosopho: et ideo in argumento est figura dictionis a simplici suppositione ad determinatam et mobilem, cum ly sezre immobiliter et simpliciter stet in propositione Philosophi.
On this page