Text List

Articulus 8

Articulus 8

Quale peccatum est ignorantia ?

ARTICULUS VIII. Quale peccatum est ignorantia ?

Secundo queritur, Cujusmodi peccatum sit ignorantia ?

Videtur autem, quod originale : quia 1. Nascitur in nobis.

2. Item, Quia per poenitentiam transit reatu, et remanet actu, sicut Magister infra dicit de originali.

SED CONTRA : 1. Quia originale non est nisi unum : et hoc non est ignorantia. :

2. Item, Quia originale respicit omnes : sed quaedam ignorantia non est peccatum nisi in habentibus officium.

3. litem, Originale peccatum est ante tempus discretionis, sed non ignorantia : ergo non est originale.

Solutio, Dicendum, quod propter hag , et similia fere tota multitudo sequita 4 opinionem istam, quia ignorantia de se g in se non est peccatum. Sed tamen gal. vando aliam possumus dicere, quoq ignorantia non est peccatum secundum quod nascitur in nobis, sed secundum quod tempore discretionis et officii eff. citur obligatio ad actum sciendi.

Ad aliud dicendum, quod ignorantiag sicut et peccatum omissionis, non habet actum, sed suus actus est presens privatio : sicut dicimus de aliquo quod actualiter cecus est, significando quod presenti tempore non habet habitum visus, et sic actu sunt privationes : et cum peccatum ignorantie peccatum omissionis sit, non habet alinm actum: et quia privationes manent nisi adveniat habitus, ideo dicitur manere actu ignorantia. Tamen ille actus equivocus est ad actum originalis : quia illius actus est pronitas concupiscentie quae est habitus inclinans ad actum : hic autem est actualis privatio habitus regentis in officio, vel vita, quantum ad ea quae necessaria sunt saluti.

Et secundum solutionem istam oportet supponere, quod peccatum omissionis non dicat actum aliquem, nec exteriorem, nec interiorem, sed tantum omissionem aclus debiti et in tempore quo debet: et hoc alia opinio non dicit, sed potius quod omne peccatum omissionis peccatum est quantum ad actum interiorem, ut non reficiens pauperem in tempore necessitatis ultima, velle non reficere, vel sua sibi avare reservare : sed de hoc infra agetur .

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8