Articulus 10
Articulus 10
Quotuplex est ignorantia, et quomodo dividitur ?
Ad intelligentiam hujus loci nota multiplicem et perutilem esse divisionem ignorantie. Quandoque enim dividitur secundum causam efficientem : ut cum dividitur in vincibilem, et invincibilem : et haec divisio est multiplex.
Hst enim invineibilis ex natura, et heec in toto excusat, qualis est in naturaliter stultis, morionibus, et melancholicis. Et est tnvineibilis ex aceidente que duplex est : quoniam illud accidens, aut separabile, aut inseparabile. Si separabile.: aut est ex oppilante aliquo vias spiritus animalis in cerebro, et turbante organum a quo species accipit ratio : vel ab accidente infirmitatis inseparabilis et insanabilis. Et primo modo est in ebrio, vel eo qui jusquiamum, vel opium, vel aliquid aliud bibit. Secundo modo est in infirmo : et sic distinguitur in causa : quia aut ipse dedit operam, aut non. Si non, ut si fuit ignarus qualitatis vini, vel ejus quod sumpsit, tune in toto excusat eum. Si autem ipse dedit operam : aut per rem licitam, aut illicitam. Si primo modo, iterum in toto excusatur etiamsi aliquid postea male agat. Si autem per rem illicitam : aut illa fuit veniale peccatum, aut mortale. Si primo modo adhuc excusat in toto. Si secundo modo non in toto, meo judicio, excusat, sed in parte : quia tune meretur duplices maledictiones.
Si autem est vincibilis : tune dividitur ulterius penes materiam, in ignorantiam juris, et facti : et hoc est idem quod Theologi vocant universalem, et particularem : quia jus vocatur hic regule universales et regentes vitam, vel officium. Factum autem, hoc particulare vel illud, quod contingit etiam sapientem ignorare : sicut Jacob ignoravit sibi suppositam Liam pro Rachele+ : et ideo in toto excusatur. Juris autem est duplex : quia quoddam est jus universale, quod omnibus imponitur ad sciendum : et quoddam est particulare, quod non scitur nisi per studium : et puto, quod prima est crassa et supina, non excusans. Secunda autem excusat, vel a tanto, vel a toto, si est casus multum difficilis.
Hac eadem divisione dicitur ignorantia affectata, vel simpliciter ignoraniia, secundum quod conjungitur cum forma voluntatis, vel separatur ab ea : et quando est affectata, tunc est peccatum ex parte affectus : quando autem est simpliciter ignorantia, tunc est excusans a tanto, et non a toto. He autem differentiae : excusans, et non excusans, accipiuntur penes causam finalem.
On this page