Text List

Articulus 9

Articulus 9

Quaeritur, secundum quem modum, et que ignorantia excusat ?

ARTICULUS IX. Quaeritur, secundum quem modum, et que ignorantia excusat ?

Tertio queritur, Secundum quem modum, et quae ignorantia excusat ?

Et objicitur sic : 1, Malum malo additum, totum facit magis malum : ergo si ignorantia peccatum est, sive per se, sive per aliud, si ipsa peccato additur, totum facit magis peccatum.

2. Item, Hoc videtur ex Litiera : quia dicit, quod ignorantia affectata neminem excuset.

3. Item, Ex Ambrosio supra, qui dicit, quod "gravissime peccas, quia ignoras."

4. Sed forte dices, quod invincibilis excusat. Contra: Ebrii ignorantia est invincibilis : et si hic occidat, dicit Damascenus et Aristoteles quod duplices meretur maledictiones : et quia occidit, et quia inebriatur.

Preterea, Ignorantia secundum Philosophum non excusat, nisi illa quae dicitur facti, quae facit involuntarium actum : et haec cognoscitur, quia ignorat circumstantias, et habet in actu poenitudinem ; hujusmodi autem non est omnis ignorantia : ergo non omnis ignorantia excusat.

Sonutio. Dicendum, quod ignorantia secundum quod est peccatum, sive de se, sive de annexo, aliquid habet in affectu, secundum quod a@ffectata dicitur : et habet aliquid in intellectu, scilicet privationem habitus regentis in operabilibus pertinentibus ad vitam vel officium.

Dicendum igitur, quod quantum ad primum, peccatum est. Quantum autem ad secundum non est peccatum, et excusat vel a toto, si est particularis et facti : vela tanto, si est juris vel universalis, quod idem est: quia ex illa parte facit ignorare circumstantias in quibus est actus, et ita est causa involuntari quod meretur ignoscentiam et misericordiam aliquam. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur de ignorantia secundum id quod est affectata, et quoad hoc verum est quod dicit.

Ad aliud dicendum, quod Ambrosius non accipit gravissime secundum quantitatem peccati, sed potius secundum rationem periculi. Unde gravissime, id est, periculosissime : quia ignorans non videt viam per quam revertatur, et non agnoscit medicinam.

Ad aliud dicendum, quod infra patebit divisio ignorantie : sed tamen quedam est vincibilis in se : quaedam vincibilis in causa, et sic est de ignorantia ebrii : ebrietatis enim nos domini sumus, ut dicit Damascenus : et ideo illa ignorantia non est omnino invincibilis : et ideo non excusat a toto.

Et si objicitur de Lot, quod excusatur a tanto, et non a toto. Dicendum, quod bene conceditur, quod excusatur a tanto, sed neon a toto: tamen etiam nec hoe sequitur, si meretur duplices maiedictiones, vel si bis peccavit, quod propter hoc plus peccavit : quia fit ibi processus a discreto quasi ad continuum, hoc est, ab eo quod habet quantitatem multitudinis, ad id quod est quantum intensive: nec est idem maledici et peccare : quia quaedam peccata sunt majoris maledictionis sive infamie, et tamen minoris ponderis, ut (dicit Gregorius) carnalia, quam spiritualia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9