Text List

Articulus 1

Articulus 1

An homo in primo statu omnium cognitionem acceperit per naturam, aut per gratiam ?

ARTICULUS I. An homo in primo statu omnium cognitionem acceperit per naturam, aut per gratiam ?

Queritur ergo, Utrum homo in primo statu. naturaliter omnium cognitionem habuerit ?

Et videtur, quod sic : quia 1. Dei opera perfecta esse decebat : homo autem opus Dei fuit : ergo in nulla perfectione relinqui debuit : ergo perfici secundum scientiam quae naturaliter ab aliquo haberi potest.

2. Item, Fecit eum perfectum in corpore: sed dignior est perfectio anime, quam corporis : ergo etiam fecit eum perfectum in anima.

3. Item, Cum invenire scientias sit difficite valde, facile autem augere per auditam ab alio : sicut invenimus in primis philosophantibus, quod valde fatua dixerunt, et posteriores melius intelleXerunt. Videtur autem secundum hoc, quod Adam imsipientissimus fuerit, nisi ipse datam sibi a creatione scientiam omnium habuisset.

SED CONTRA : 1. Differentia anime est et Angeli: quia anima in corpore ponitur, ut accipiat scientias et virtutes : Angelus autem scientias a creatione habet. Cum igitur Adam fuerit habens animam humanam, videtur non debuisse habere scientiam nisi per disciplinam in corpore.

2. Item, Hoc videtur ex habitis superius, ubi Magister dicit, quod pueri nati fuissent in smapartectione scientia, sicut et in imperfectione staturs : ergo videtur, guod non est de natura hominis statim accipere scientiarum habitus.

Solutio. Dicendum, quod Adam habuilt scientias omnium, et hoc per gratiam gratis datam, et non per naturam. Angelus autem habet hoc per naturam : et ideo manet adhuc differentia anime et Angeli : tamen haec non est differentia substantialis, sed alia quae supra tacta est in parte.

AD ALIUD responsum est supra, quod infantes non nati fuissent meo judicio imperfecti in habitu scientie, sed potius in actu considerationis propter fluiditatem complexionis infantium in diversa, que non patitur fortem super unum et idem conversionem,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1