Articulus 2
Articulus 2
Utrum primus homo habuit cognitionem Creatoris, et sine medio Deum vidit : aut per speculum et enigma ?
ARTICULUS II. Utrum primus homo habuit cognitionem Creatoris, et sine medio Deum vidit : aut per speculum et enigma ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Cognitionem quoque Creatoris habuisse primus homo creditur."
Videtur enim Magister dicere falsum : quia 1. In principio quarti Sententiarum habetur, quod primus homo sine medio Deum videbat: ergo non vidit per medium, ut hic dicitur,
2. Preterea, Si vidit per medium : tunc non differebat visio sua a nostra: quia inter nos etiam unus videt magis clare quam alius : et hoc non videtur verisimile.
3. Preterea, Dicit Augustinus super Genesim, quod operabatur ad experimentum accipiendum : experimento autem relinquitur ars et scientia : ergo videtur, quod ipse non habuerit scientiam om~ nium, ut prius videbatur supponi.
Quoddam enim est enigma ex hoc ip80, quia intellectus creatus est, ex quo accidit ei, quod etiamsi sit de eisdem scibilibus, de quibus est intellectus Dei, non tamen adeo limpide potest in illa sicut intellectus divinus : et sub tali enigmate omnis creatura rationalis est, etiam anima Christi.
Quoddam est iterum enigma, ex eo quod inquisitivus estintellectus hominis, cum angelicus sit sine inquisitione, ut supra diximus : et hoc enigma iterum homo habet in via inseparabiliter, licet in patria efficiatur similis Angelis.
Tertium est anigma, ex eo quod intellectus carne velatus est : et hoc iterum inseparabile est ab homine, quamdiu gerit carnem animalem. Et sub omnibus istis Adam cognovit Deum.
Quartum enigma est obscuritatis intellectus, quae accidit ex peccato anime : et sub hoc videmus nos, eo quod numquam ita per poenitentiam revocari possumus in hac vita, quod nihil remaneat de corruptione sinceritatis potentiarum.
Quintum est enigma procedens non ex carne, sed ex carnis corruptione : quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, etc. . Et his ultimis ducbus modis Adam limpidius vidit quam nos.
Item, Speculum creaturarum non representat Deum nisi in aliquo lumine. Illud igitur lumen aut est divinum tantum et sistens in divino quod est lux penetrans omnia, et sic cognoscit Deus ereaturas, et se relucere in creaturis per lumen quod est ipse, et inegressibiliter in ipso manet.
Secundo modo cognoscitur in creatura per lumen incipiens a Deo et termina- tum in creatura : sicut Angeli et beati de matutina visione veniunt in vespertinam. Et neutro illorum modorum cognovit Adam Deum in speculo.
Tertio modo cognoscitur in speculo per vestigium lucis increate, quod tamen est lux creata, nulla ex parte obscurata per peccati infectionem : et sic vidit Adam Deum in speculo creature.
Quarto modo cognoscitur Deus in speculo creatures per vestigium creatum et obscuratum : quia Adam peccante, omnia in pejorem statum defluxerunt, que propter eum facta sunt, sicut dicit Glossa super illud epistola ad Romanos, viu, 20 : Vanitati, etc. Et sic Adam non vidit, sed nos.
Qvop enim primo objicitur, dicendum quod Magister in quarto Sententiaryy, non intendit removere omne medium. sed ex parte anigmatis interioris quar. tum et quintum : ex parte autem specu]; tantum quartum.
On this page