Text List

Articulus 16

Articulus 16

Quare inferior portio dicitur sensualitas ?

ARTICULUS XVI. Quare inferior portio dicitur sensualitas ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Non est autem silentio pretereundum, etc."

i. Non enim videtur esse ratio, quare inferior portio sensualitas vocetur, cum Magister ex verbis Augustini dicat, quod non est de pecorina, eo quod aliter in conjugium virl non posset assumi.

2. Item, Ipse dixit, quod ex ipso est traducta, sicut inferius a superiori, cum quo est ejusdem nature.

Sonutio. Dicendum, quod sensualitas potest dici a sensualitate nature, vel a sensualitate objecti, vel utroque modo simul. Primo modo non convenit inferiori portioni rationis : quia ipsa non est sensibilis nature, sed spiritualis et rationalis. Secundo modo convenit ei : quia ipsa est operans circa particularia sensibilia, in quibus est vita nature, licet disponat ea secundum rationes non sensibiles, sed abstractas, quae sunt rationes honesti, et boni civilis, ut prius habitum est. Tertio modo iterum non convenit ei, sed sensualitati tantum : et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16