Text List

Articulus 15

Articulus 15

Utrum nunc in uno homine sit ordo tentationis et progressio, qualis precessit in primis parentibus ?

ARTICULUS XV. Utrum nunc in uno homine sit ordo tentationis et progressio, qualis precessit in primis parentibus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, "Illud quoque praetermittendum non est, etc."

Remanet. enim adhuc querendum, Utrum iste progressus sit secundum omne peccatum ?

Et videtur, quod non: quia in otioso delectatio morosa non est peccatum mortale: et etiamsi vir comedat, tota anima non damnatur propter hoc.

Si concedatur hoc, 1. Videtur esse contra Litteram ubi Magister dicit, quod potest esse mortale si saepius decernatur esse faciendum.

2. Item, In Evangelio habetur, quod reddetur ratio de ipso in judicio ': cum ibi igitur non queratur ratio de modico, videtur quod mortale possit fieri.

Sep contrRA hoc Doctores objiciunt, quod 1. Species non permutantur: veniale autem et mortale sunt diverse species peccatorum : ergo non permutantur ad invicem : ergo veniale non fit-mortale.

2. Item, Quecumque sine proportione distant, eorum non est permutatio ad invicem : sed veniale et mortale sic distant: quod probatur per poenas debitas eis: ergo non est eorum permutatio ad invicem.

3. Item, Nulla circumstantia aggravat in infinitum : iteratio aut actus sive consuetudo est circumstantia: ergo non aggravat in infinitum : sed in infinitum aggravaret, si efficeret mortale : quod probatur per peenam : ergo non facit ipsum mortale.

Utrerius queritur, Utrum iste proces~ sus sit in omni mortali?

Et videtur, quod non: quia quedam mortalia sunt quae nihil rationis habent in sensualitate, ut multa genera superbie, infidelitatis, et inanis gloria, et hujusmodi: ergo in his non possunt salvari gradus illi.

Solutio. Dicendum, quod in omnibus peccatis sunt isti gradus quoad primum motum, et secundum, et tertium: sed non sunt ejusdem ponderis motus illi: quia non puto hoc quod in veniali, quod ex genere est veniale, etiam in superiois portionis consensu sit mortale, nisi accedat aliquid aliud.

Ap i quod contra objicitur, dicendum secundum Doctores, quod conversio ad bonum commutabile in veniali, est proportionata conversioni ad idem in mortali: sed non aversio aversioni: et ideo ex parte conversionis potest crescere placentia in tantum, quod in contemptu Dei quandoque fiat, quod modo fit ex infirmitate, vel levitate : et tunc est mortale non ex iteratione, sed ex contemptu accedente.

Ad aliud dicendum, quod ratio reddetur in die judicii de parvo et magno, quod per poenitentiam non deletum est: et ideo Sancti tunc de nullo reddent ra- tionem, quia cremabilia sunt purgagg tune per ignem quo exuretur facies mun, et purgatorii. Sed impiis et venialia ¢ mortalia sunt servata: quia in damnatentiam non sunt deleta: et ideo reddent rationem de utrisque: sed tame, alia ratio tenetur de quadrante, et alj de centum marcis, et pro ratione qua drantis non truderetur balivus in carces rem si non cum quadrante abstulisset. centum marcas : et iste est sensus Evan. gelii secundum litteram.

Apip quod ulterius queritur, dicen=: dum quod in omni peccato mortali pose sunt esse gradus isti: sed, sicut supra: diximus, primus motus erit serpentis non ut subjecti, sed ut originantis cor-' ruptionem ex qua quasi exhalat corruptio: illa. Et hoc dico in viain qua habet locum status tentationis : quia in damnatis non est sic: quia in illis motus procedunt ex malitia radicata et confirmata::

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15