Text List

Articulus 1

Articulus 1

Quare liberum arbitrium dicatur duplicit. nomine? et, Quare substantive et adjective? et, An bene diffiniatur ? et, An sit una potentia particularis, vel universalis diffusa in omnibus motivis ?

ARTICULUS I. Quare liberum arbitrium dicatur duplicit. nomine? et, Quare substantive et adjective? et, An bene diffiniatur ? et, An sit una potentia particularis, vel universalis diffusa in omnibus motivis ?

Incidit autem questio circa primam partem de nomine ibert arbitrii, quare duplici nomine dicitur ?

Item queritur, Quid est rationis quod arbitrium cadit in nomine suo substan- tive, et id quod est a voluntate, cadit ibi adjective, scilicet liberum.

Utrertws quaeritur de diffinitione quae hic datur, et dicitur esse physica, quod est liberum de voluntate judicitum : aut enim denotat causam efficientem. Aut notat materiam. Si causam efficientem : tunc libertas arbitrii est de voluntate, ut de causa: ergo libertas non primo invenitur in libero arbitrio.

Quod si concedatur, Contra videtur esse, quod potentie anime denominari debent ab eo quod primo et per se in ipsa invenitur. Si ergo libertas primo invenitur in voluntate, voluntas potius ab eo debet denominari, quam liberum arbitrium : et hoc non fit: ergo primo est in libero arbitrio, ut videtur. Si autem notat materiam: non potest notare materlam, nisi circa quam est: et hoc etiam videtur esse falsum : quia dicit Damascenus: "Libera potestate appetit, et libere vult, et libere inquirit et considerat, et libere consultat, libere indicat, libere amat, libere eligit, et libere movetur, et libere agit in his quae secundum naturam sunt." Ergo non est tantum circa voluntatem.

Ex Hoc ULTERIUS iterum videtur, quod liberum arbitrium non sit una potentia particularis, sed una universalis diffusa quasi in omnibus motivis. Quod etiam videtur per Augustinum, qui in libro V Responsionum sic dicit: "Cum loquimur de libero arbitrio, non de parte anime loquimur, sed de tota: quia nec peccavit primus homo in parte anime, sed in tota qua conditus est natura, deliquit." Quod si concedatur, omnino eadem ratione voluntas non erit potentia una particularis: quia volendo intelligimus, et volendo inquirimus, et omnia illa facimus que dixit Damascenus.

Preterea, Damascenus ipse explanat, quod non est intentio sua, quod liberum arbitrium sit potentia universalis, sed quod moveat alias in homine, alias in brutis quae moventur a naturali instinctu. Unde etiam immediate ante dicit sic, "Irrationalis appetitus est irrationalium, et aguntur a naturali appetitu. Ideo neque voluntas dicitur irrationalium appetitus, neque consiliatio. Voluntas enim rationalis, et liberum arbitrium appetitus est. In hominibus autem rationis competibus ducitur magis naturalis appetiius, quam ducat: libero enim arbitrio, et cum ratione movetur. Quia autem conjuncte sunt cognoscitive et appetitive virtutes in eodem: libero igitur arbitrio appetit," etc. quae ante inducta sunt. Ergo non intendit hoc, quod sit universalis, sed quod sit motor alia-- rum ad actum, sicut et voluntas.

Soxutio. Dicendum secundum prehabita, quod liberum arbitrium est nominatum a ratione et voluntate : quia ipsum radicatur in essentia anime secundum ordinem ad rationem precedentem, et vo~ lantatem ut sequentem, secundum quod voluntas est in ratione: quia aliter proprie loquendo voluntas non est, ut dicit Damascenus: et per hoc patet solutio ad id quod primo querebatur, scilicet quare duplici nomine dicatur ?

Ad aliud dicendum, quod id quod est rationis in libero arbitrio quead actum qui est eligere, est materiale et in potentia: ideo significatur substantialiter. Td autem quod est voluntatis, est formale et complens: et ideo significatur formaliter, id est, adjective.

Av ip autem quod objicitur de diffinitione, dicendum quod gotius interpretatio vel assignatio quaedam est: sed tamen non facimus hic vim, utrum sit diffinitio, vel non: et quocumque modo sit, dicendum, quod liberum nominat causam secundum Augustinum et Ber- nardum: quia libertas omnis a voluntale est, ut supra ostensum est: quia nulla potentia in actu omnino causa sui est nisi voluntas: et a voluntate quecumque sunt libere. Quod autem causa sui est, liberum est, ut dicit Philosophus: et ideo dicitur communiter, quod voluntatis causa nulla querenda est; et ideo diffinitur infra distinctione sequenti, quod "voluntas est motus animi, cogente nullo, ad aliquid adipiscendum, vel non admittendum." Et Bernardus diffiniens liberum arbitrium, dicit : "Consensum rationalem, ob voluntatis inamissibilem libertatem et rationis, quae semper et ubique portat vel participat indeclinabile judicium, liberum arbitrium puto dici." Unde patet, quod voluntas est causa prima libertatis: et liberum arbitrium participat libertatem secundum quod natura, non tempore, appetitus supponit et subslernit sibi voluntatem : quia extrema sunt ante media natura, non tempore necessario. Sepius autem jam ostensum est, quod liberum arbitrium est medium inter rationem et voluntatem.

Ap ip autem quod contra objicitur, dicendum quod nominatio non est a quocumque primo quod invenitur in re, sed potius a substantialiori: et substantialior est voluniati voluntas sive velleitas, quam libertas : et ideo non nominatur a libertate, sed a velleitate.

Preterea, Licet primo in voluntate sit sicut in causa, tamen in libero arbitrio prius est tempore: quia actus liberi arbitrii precedit actum voluntatis in agendo, sicut eligere precedit velle complemen. tum ad consensum. "3a

Ad id quod queritur, Utrum sit potentia universalis ?

Dicendum, quod absurda est questio : quia nullus auctorum umquam voluit - hoc: sed est fictio quorumdam.

Ad auctoritates dicendum, quod ideo sic loquuntur, quia omnis potentia participans liberlatem voluntatis, est univer salis in movendo alias adactum: per hoc enim quod nullo cogitur interiori et ex~ teriori, efficitur universaliter potens convertere se super omnia: et hoc intendunt dicere auctoritates.

Et nota, quod quidam opinantur hic. liberum arbitrium esse universalem po-~ tentiam, et compositam quidem ex voluntate et ratione. Quidam alii rationem et voluntatem esse idem, et liberum arbitrium esse idem cum utroque, et habere differentiam in nomine tautum. Unde dicunt, quod illa tria sunt una potentia habens vim agendi tres actus: et distingnunt inter vim et potentiam,dicen- _ tes quod potentia non dicat differentiam in actu tantum, sed etiam in radicatione, scilicet quod alia sit proprietas anime, qua sit completa ad hanc potentiam et ad ulam : sed vires differunt tantum in actibus, et non in radicatione. Et haec om-— nia puto absurda, et sunt alibi improbata, ut videtur, rationibus necessariis et cogentibus : et ibi etiam posita est ars per quam invenitur principium distinctionis potentiarum .

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1