Articulus 2
Articulus 2
Utrum liberum arbitrium quantum ad actum eligendi sive deliberandi, non est nisi futurorum contingentium per nos operabilium, quorum nos sumus domini ? :
ARTICULUS JU. Utrum liberum arbitrium quantum ad actum eligendi sive deliberandi, non est nisi futurorum contingentium per nos operabilium, quorum nos sumus domini ? :
Videtur enim esse falsum : quia 1. Quae in preterito a voluntate hominis facta sunt, et quae in presenti, necesse est'reducere ad aliquam causarum: non autem possunt reduci ad naturam, vel casum, vel ad fortunam: ergo reducentur illa ad liberum arbitrium, sicut causatum ad causam.,
2. Item, Non omnia quae fient in futuro referuntur ad liberum arbitrium sicut ad causam: ergo videtur falsum esse quod dicit.
Solutio. Dicendum, quod liberum arbitrium quantum ad actum deliberandi vel eligendi, non est nisi faturorum contingentium per nos operabilium, quorum nos domini sumus, sicut dicit Damascenus.
Ap primum dicendum, quod preteritum ut preteritum non dependet a libero arbitrio, sicut a causa, sed ut actus reducitur ad causam quae causavit: et ideo non respicit etiam quoad actum ad deliberationem et electionem: quia illa non sunt nisi futuri operabilis: presens autem in eo quod presens, non dependet a nobis, neque est sub deliberatione vel electione, sed sub necessitate dum est: et ita intelligit Magister.
On this page