Text List

Articulus 3

Articulus 3

Quid est libertas secundum diffinitionem?

ARTICULUS III. Quid est libertas secundum diffinitionem?

Circa primum incidunt tres questiones, scilicet, Quid sit libertas ? Secunda, Utrum liberum arbitrium sit in confirmatis ? Tertia, Utrum secundum unam vel diversam rationem sit in omni rationali natura ?

Ap primum ponuntur diverse diffinitiones.

Anselmus ponit hance: "Liberum arbitrium est potestas conservandi rectitudinem voluntatis propter se."

Et Bernardus videtur dare hance : "Libertas est potestas faciendi quod vult.".

Petrus in Jtinerario istam videtur dare: "Facultas se convertendi ad quos voluerit actus, libertas est arbitrii."

Magister istam innuerr videtur : "Li- bertas est flexibilitas in oppositos ac. tus."

OxssicituR autem contra primam : quia 1. Rectitudo creata est : ergo non debet propter se servari : quia aliler poneretur finis, ubi non debet.

2. Item, Potestas in impossibili ad. actum frustra est, et otiosa : sed damnati impossibiles sunt ad rectitudinem : ergo potestas in eis non est : quia nihil est in operibus Dei vel nature frustra.

Item, Objicitur de secunda ; Potestas faciendi quod vult, omnipotentie solius . Dei est. Prosarto. Dicit enim Philosophus, quod voluntas est impossibilium. Ergo de omnibus est voluntas possibilibus et impossibilibus : et si libertas est potestas faciendi quod vult, erit libertas omnipotentia, quod falsum est.

Item, de tertia : 1. Potestas convertendi se ad quos voluerit actus, extendit se etiam ad actus peccatorum et potestas peccandi, ut dicit Anselmus, nec est libertas, nec pars libertatis.

2. Item, Anselmus : "Qui potest quod sibi non prodest, nec expedit, quanto magis potest in illud, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum."

Et eadem objectio est contra quartam diffinitionem.

Preterea, Flexibilitas ad oppositos actus, non est in Deo et confirmatis et obstinatis, in quibus tamen Magister dicit esse liberum arbitrium.

Quaritur etiam, Penes quid sumantur iste assignationes libertatis ?

Sorutio. Dicendum ad hoc ultimum, quod prima datur in comparatione ad finem propter quem data est libertas, vel propter quem est : quia est propter rectitudinem voluntatis conservandam, non acquirendam : quia non in omni creatura rationali ex se potest acquirere eam, sed datam ex se potest conservare. Alia autem diffinitiones dantur in comparatione ad actus : sed ipse tripliciter considerantur. Secundum primum imperans : et sic datur secunda et tertia, quae eedem sunt in hoc : primum enim im-~ perans est voluntas : jet non differunt ile due, nisi. quod prima dicit immediatam relationem potentie ad actum, secunda autem dicit illam eamdem prout est generalis motor aliarum potentiarum ad actum, et prout est principium suorum actuum proprium. Cum autem dicitur potestas conservandi se, etc., innuitur facultas convertendi se super alias et movendi eas, ut prius est habitum. Tertia autem dicitur per comparationem actus ad objectum, quod est bonum, vel malum :et malum non ut est in ratione mali, sed boni commutabilis, quod est bonum ut nunc,

Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod rectitudo ponitur hic principaliter pro increata, quia gratia illius convenit libertati arbitrii divini : et si in aliis est rectitudo creata, illa tamen attingit increatam, ut exemplatum attingit exemplar : et ideo ipsa est terminus actus, et increata finis intentionis : sicut etiam dicitur de beatitudine creata et increata.

Ad aliud dicendum, quod talis potestas etiam in damnatis non est frustra : quia si talis potestas non inesset, injuste punirentur pro rectitudinis carentia, sicut injuste puniretur lapis et ideo ut justitia Dei-in pcenis eluceat, manet potestas et cum dicitur impossibilis ad actum, hoc non est ex natura, sed ex malitia confirmatione.

Ap iw quod objicitur de secunda, dicendum quod intelligitur de his quorum nos domini sumus : in his enim nos non obligamur ad unum opus, et non ad aliud, quemadmodum potentie naturales.

Ad aliud dicendum, quod potestas faciendi peccatum, secundum quod peccatum est terminus actus, non est liber~ tas, nec pars libertatis : sed prout actus egreditur a potentia non obligata ad hoc vel ad illud, sed sponte, sic indicat libertatem : quia ipse actus peccati potest attendi ex termino, et sic considerat eum Anselmus : vel potest atiendi ex principio eliciente, et sic indicat libertatem, quia spontaneam voluntatem : et sic loquuntur alii Sancti.

Per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod flexibilitas ut flexibilitas, non est libertas, sed indicat libertatem in natura quadam: etid quod indicat, est in omni natura rationali : nihil enim prohibet idem pluribus et diversis indiciis indicari : quae tamen omnia in illis omnibus inveniuntur, in quibus invenitur facultas quae indicatur per signum, eo quod non omnino univoce nec uno modo est in illis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3