Articulus 4
Articulus 4
Utrum liberum arbitrium sit in damnatis Angelis, et in confirmatis, et in Deo ?
Sed adhuc objicitur, eo quod quidam volunt unam rationem confirmationis sibi notari. Videtur ergo non esse liberum : quia non est ad oppositos actus.
Soxurio. Dicendum, quod liberum ex natura non obligatur nec ex habitu ad hoc vel ad illud: et haec est libertas insepa- rabilis in Deo, et Angelo, et homine nihil enim agunt quin possint illud non agere, et quin possint aliudagere : et hoc notatum est supra, et probatum est in III Sententiarum .
Causa autem confirmationis in Deo et in Angelis est sepius dicta multiplex : et ideo hic sufficiat una, scilicet quod Deus im se plena lux est, et sibi ratio cognoscendi quidquid cognoscit : et sicut illa lux non decipitur, ita impossibile est ipsum in falsum deflecti.
Item, Sua bonitas sibi ratio est volendi quidquid vult : et sicut sua bonitas impossibilis est ad malitiam, ita etiam et voluntas. In beatis quidem ratio fuit veri et falsi, et voluntas boni et mali : et hoc propter alterum illcrum : finis enim ultimus rationis est prima veritas, et finis ultimus voluntatis est prima bonitas : et ideo quando conjungitur beatis per intellectum et voluntatem prima veritas et prima bonitas, tune impletur voluntas bonitate prima, et ratio luce prima : et ideo lux prima efficitur tunc intellectui ratio cognitionis omnium, et illustrans super omnia : et ideo indeflexibilis est ab ipsa : sicut modo si daretur hoc principium, Omne totum est majus sua parte, esse sufficiens lumen omnium cognoscibilium universaliter et particulariter, impossibilé esset errorem incidere in aliquo cognitorum. Ita etiam dico ex parte voluntatis, quod prima bonitas penetrando voluntatem, efficitur ratio volendi et appetendi quidquid aliquis vult et appetit : et ideo impossibile est aliquid appetere non conjunctum illi. Sicut etiam modo si daremus, quod honestum esset ratio inclinationis voluntatis in omne volitum, et numquam voluntas nisi in ilio inclinaretur ad volendum, impossibile esset velle turpe aliquod. Et per hoe patet solutio quesiti per totum, quia sepius in hoc libro et in tertio Sententiarum est disputatum.
On this page