Articulus 13
Articulus 13
An et quomodo distinguuntur actus gra- : tie et virtutis ?
Videtur autem, quod in nullo: nid 1. Unius potentie unus est actus: sed una potentia substrata est gratie et virtuti : ergo unicus actus est utriusque.
2. Item, Nos non dicimus, quod in aliquo actu quis mereatur, et in illo agat. secundum virtutem : ergo uno actu facit, utrumque : ergo mereri est actus gratia, et virtutis, ut videtur.
3. Item, Anima non est principium activum nisi per potentiam : sed virtus est perfectio potentie ad actum: ergo. anima non habet actus bonos nisi virtutum : aut igitur idem actus sunt gratia et virtutum, aut nulli sunt gratiew, sed omnes virtutum, ut videtur. cont
SED CONTRA: i. Gratiae actus est gratum facere : vite tutis autem non necessario est iste act quia potest esse sine illo, ut politica : sive cardinalis, et theologica omnis preter solam charitatem quae informis esse non potest.
2. Item, Actus virtutis diffnitur. a objectum, ut credere, diligere, sperare et sic de aliis: actus autem gratia ad nullum objectum diffinitur, sed ad acceptionem beneplaciti.: ergo non sunt idem.
Solutio. Dicendum, quod actus virtutis et gratie# per suppositum est idem, et per rationem non vanam, sed fundatam in proprietate informante actum differenter. Et prime rationes non procedunt nisi de identitate suppositi : et hoc bene conceditur. Proprietas autem informans actum et difference, est quae facit dignum vita aeterna, et hoc est a gratia: et quae specificat ad hoc et ad illud objectum, et hoc est a virtute.
Nota autem, quod circa hos ultimos quatuor articulos questionis, aliorum sunt adhuc due opiniones. Quidam enim dicunt, quod gratia et virtutes sunt om- nino idem per substantiam et essentiam, sed ratione differentes : et haec est ratio quod sic dicunt : quia in comparatione ad actus qui sunt gratum facere, et operari recte sunt idem. Sed non video qualiter illi differentes actus possint exire a principio per essentiam omni modo uno: tamen haec est opinio communis multo- _ rum, quia multitudo subtilitatem non attendit.
Alia est opinio quorumdam magnorum, quod gratia quidem et virtus differunt per modum dictum, sed quod gratia multiplicetur in virtute : et dant exemplum hujus, quod sicut lumen est in stella in centro unum, in quo omnes radii colliguntur ad unum, sed distans ab ipso multiplicatur in radiis : ita in anima ponunt gratiam in se unam et lumen spirituale, cujus radii spirituales diffunduntur in diversitate potentiarum et virtutum.
On this page