Text List

Articulus 12

Articulus 12

Quomodo gratia est in virtute, et aliis guibusdam, sicut donis, beatitudinibus, fructibus, etc. ?

ARTICULUS XII. Quomodo gratia est in virtute, et aliis guibusdam, sicut donis, beatitudinibus, fructibus, etc. ?

Tertio queritur, Qualiter gratia sit in virtute et donis aliis, scilicet beatitudinibus, et fructibus, et sacramentis, in quibus non omnibus virtus est : utrum dividatur in eis, vel maneat indivisa ?

Videtur autem, quod dividatur. 4. Quod enim est in pluribus specie et numero differentibus, necesse est secundum esse ad minus multiplicari in illis : gratia est in omnibus virtutibus formatis, et donis aliis: ergo secundum esse multiplicatur et dividitur in illis, ut“ videtur.

2. Item, Secundum numerum formatorum differunt forme secundum esse, licet non secundum rationem : virtutes autem informantura gratia ad minus secundum bene esse: ergo secundum differentiam virtutum. differunt: ergo secundum esse.

3. Item, In actibus est numerus meritorum : quia quod habet plures actus meritorios, habet plura merita : ergo similiter videtur esse in habitibus.

SED CONTRA: Substantia. anime non multiplicatur multiplicatis potentiis, cum perfectio perfecto proportionaliter respondeat : sed gratia et virtus sunt perfectiones anime : ergo cum gratia ad substantiam referatur, et virtus ad potentiam, videtur quod multiplicata virtute non multiplicetur gratia.

Soturio. Dicendum, quod hic sunt duz opiniones. Una est quam credo esse veriorem, quae concluditur in ultima objectione, quod gratia non multiplicetur in virtute, et substat omnibus, ut una natura totius potentialis, quod universaliter gratum facit habentem et opus. Et secundum hanc, quia magis subtilis est, respondendum est objectis.

Ap primum dicendum, quod hoc verum est, quod illud miultiplicatur quod est in pluribus quae simpliciter plura sunt et non reducuntur ad unum, vel quod est in reductis ad unum, non secundum quod ad unum reducuntur, sed secundum quod sunt plura. Sed sic gratia non est in illis quae inducuntur : quia virtutes reducuntur ad potentias, et potentiae ad naturam et substantiam anime quam prius respicit gratia. Reducuntur etiam ad gratiam quae subslat omnibus, prout sunt formate in virtute merendi. Et ideo non oportet, quod multiplicetur gratia in illis.

Ap omnia sequentia est una solutio, quod hoc verum-est de perfectione for- mali, quod ita multiplicatur ut object, concludunt : sed virtus perficitur gra sicut pars potentialis in merendo perg.. | citur a toto : et sicut potentia perticituy, a natura anime per hoc quod causatuy ab ipsa et continetur ab ea, sicut habj, tum est in I libro Sententiarum ', quod ; potentie fluunt a natura anime : et hog. etiam diligenter probatum est in tractaty, nostro quem de anima disputavimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12