Articulus 1
Articulus 1
An diffinitio virtutis bona sit qua dicttur, Est bona mentis qualitas ?
Circa primam autem distinctionem non est dubitabile aliquid, nisi de diffinitione virtutis, quam ponit Magister : et de hac etiam in aliis diffinitionibus et virtutibus in communi disputatum est in alia summa prolixe valde et diligenter. Sed in ista hic tamen reputamus diffini~ tionem quae ponitur hic, scilicet quod "Virtus est bona mentis qualitas, etc.."
1. Cum enim dicitur, dona : Aut est predicatio denominativi, aut substantia— lis. Si denominativi: tune virtuti non convenit ratio bonitatis, quod falsum est : cum virtus sit bonitas quedam, quia bonum est finis appetitus, quia ipsum est quod optatur et desideratur : virtus autem cum sit de partibus honesti, cadit sub divisione boni: et ita substantialiter bonum predicatur de ipsa virtute. Si autem hoc concedatur, quod predicatur substantialiter : cum igitur virtus sit quoddam simplex et abstractum, debet bonitas abstracte de ipsa predicari : non enim albedo dicitur colorare, sed color : ergo nec virtus bona, sed bonitas, ut videtur.
2. Preterea, Queritur de hoc quod dicitur, Qualitas mentis. Non enim virtus semper est in mente, cum mens sit pars anime superior, et virtutes spe sicut in partibus irrationalibus participantibus aliqualiter rationem, ut concupiscibili, et irascibili.
3. Item, Objicitur de hoc quod dici- tur, Qua recte vivitur : Rectitudo enim soli justitia videtur esse propria : propter quod etiam ab Anselmo dicitur, quod "justitia est rectitudo voluntatis :" ergo videtur, quod male ponatur in diffinitione virtutis in communi.
4, Praterea, Hoc videtur falsum quod dicit, Qua nullus male utitur. Quia multi abusi sunt virtute, ponentes eam esse summum bonum in vita, ut quidam Stoicorum.
5. Item, Hoc videtur falsum quod dicit, Quam solus Deus operatur in homine. Si enim intelligatur de virtute consuetudinali, plane falsum est: quia illius cause efficientes sunt scire, velle, et perseveranter operari. Si autem loquimur de virtute infusa, adhuc falsum est in adultis quibus nihil infunditur nisi volentibus.
Soxutio. Dicendum, quod bonum est substantiale virfuti : et tamen majoris est simplicitatis quam virtus : quia bonum secundum quod bonum respicit esse, sed virtus actum : et ideo nihil prohibet concretive de virtute predicari in nomine, licet secundum rem substantiale sit ei : sicut etiam rationale de homine, et non rationalitas. Qualiter autem hoc sit, exigit longa verba quae in alio loco inveniuntur in questione de virtutibus in communi ?.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus diflinit virtutem infusam cum gratia gratum faciente. Hujusmodi autem ut in primo subjecto recipitur in eo quod est proximum Deo : hoc autem est mens per descensum : postea partes virtutum sunt in potentiis aliis.
Ad aliud dicendum, quod rectitudo est preparatio debiti, et debentis, et ejus "quam Deus solus in homine operatur." | cui debetur: et haec est justitie. Est etiam rectitudo extensio actus in finem, vel in rationem medii sine defluxu a fine, vel ad superfluum, vel diminutum : et hac est rectitudo virtutis in genere : virtus enim theologica extensionem habet directam in finem sine obliquitate ab illo, et virtus politica attingit medium sine curvatione ad malitias superfluitatis et defectus.
Ad aliud dicendum, quod virtute nemo umquam male usus est : quia eo ipso quod aliqui non retulerunt eam ad debitum finem, non habebant veram virtutem, sed imaginem apparentis vir. tutis tantum.
Ad aliud dicendum, quod consensus. non excluditur. Sed ille consensus non est nisi disponens ex parte subjecti in quo sit virtus.
On this page