Text List

Articulus 1

Articulus 1

Que bona potest liberum arbitrium per se sine gratia ?

ARTICULUS 1. Que bona potest liberum arbitrium per se sine gratia ?

"Id vero inconcusse et incunctanter feneamus, etc."

Circa hanc distinctionem est parva difficultas. Queremus autem duo tantum, scilicet quae bona possit hberum arbitrium ex se sine gratia ?et, Utrum in aliquo statu contingat mereri primam gratiam ?

Videtur autem liberum arbitrium posse in bonum per seipsum sic :

1. Sicut se habet gratia ad gloriam, ita quod antecedat eam, ita se habet natura liberi arbitrit ad gratiam: sed gratia per se potest acquirere gloriam sine additione alterius: ergo et liberum arbitrium per se potest acquirere gratiam, ut videtur.

2. Item, Voluntas sine gratia gratum faciente potest velle bonum : sed a volito denominatur voluntas bona, vel mala: ergo voluntas volens bonum est bona : ergo volens bonum gratia, est bona bono gratie, ut videtur.

3. Preterea, Ad bonum non exigitur nisi cogitare, et assentire, et velle, et operari : et horum omnium potestatem habemus ex parte nostra : ergo videtur quod perfecti sumus ad bonum gratie.

4. Item, Mandata Dei omnibus imponuntur : aut igitur possibile est omnibus ea servare, aut non. Si non : ergo impossibilia precipiuntur : quod est contra Ambrosium dicentem, quod anathema sit, qui putat Deum impossibilia preecepisse. Si autem est possibile servari ab omnibus : ergo in potestate nostra est implere mandata: sed in impletione mandatorum meremur : ergo meritorium opus est in nostra potestate.

5. Item, Servitia quanto minus debita, tanto magis grata sunt, ut dicit Augu. stinus : sed minus debet qui de gyq servit, quam qui de alieno: ergo Magis gratum videtur esse quod de nostrig viribus facimus, quam id quod de my: neribus censum facimus : gis meritum consistit in nostra facil. tate ante gratiam, quam post.

6. Item accipitur ex quibusdam auctoritatibus quae habentur in Litéera: sicut est illa, quod dedit eis potestatem filios Dei fieri : et illa, quod "posse credere est natura omnium, credere autem gratia fidelium," et hujusmodi qua: sufficienter Magister exponit in Littera.

SED CONTRA hoc est totum quod habi-. tum est in distinctione XXVI, ubi ostensum est, quod nihil est gratum Deo de nostro, nisi de suo rationem gratitudinis accipiamus : ergo non possumus in bonum meritorium ex nostra facultate.

Sed ULTERIUS queritur, Cum sit bonur nature, uf comedere, et bibere,-et procurare familiam, et hujusmodi : et bonum in genere, ut actus voluntarius super materiam debitam, ut pascere esurientem : et sit bonum illud quod est generativum virtutis politic, quod actus est vestitus circumstantiis : quia ex similibus actibus secundum Philosophum similes habitus relinquuntur : et sit bonum_ virtutis consuetudinalis: utrum in omnia illa possit liberum arbitrium et secundum quem modum ?

Utrum autem resistere possit tentationi, supra expeditum est.

Solutio. Dicendum est absque ompl ambiguitate, quod liberum arbitrium per se non potest in gratiam, nec bonum meritorium : quia (sicut supra probatum est) necesse est ut hoc a Deo accipiamus.

DicenpuM ergo ad primum quod licet gimilitudo sit in ordine antecessionis secundum tempus, non tamen est similitudo in modo causalitatis : quia gratia non potest causari a natura, quia jam non esset gratia, et esset vanum quid et non dignum remuneratione.

Ad aliud dicendum, quod voluntas boc modo quo est in volitum, denominatur ab illo: et ideo quia non nisi imperfecte, et per modum preparationis est in bonum gratie#, sed in perfecta ordinatione et preparatione in illud, et hoc est a dispositione materiali: ideo talis voluntas semiplene est bona.

Ad aliud dicendum, quod illa non sufficiunt ad bonum gratie, sed ad bonum subditum nostre potestati, ut bonum nature, et bonum in genere.

Ap ALiup dicendum, quod si forma est in precepto, quae forma a Doctoribus dicitur esse charitas, tunc non est in potestate nostra implere divina mandata:et tamen precipiuntur nobis, quia in nobis possibile est aliquid facere, quo facto habeamus potestatem ex gratia: hoc autem est facere quod in nobis est: quia si hoc fecerimus, Deus inevitabiliter dat gratiam : quia ipse uno modo se habet semper ad nos, scilicet gratiam porrigendo: sed nos non uno modo nos habemus ad eum, quando avertimur : sed si convertimur faciendo quod in nobis est, statim accipimus. Quia igitur antecedens in potestate nostra est, ideo etiam consequens imperatur nobis. Si autem secundum aliam opinionem forma non est in precepto, tune possumus mandata Dei implere : sed non habebimus meritum vite aeterne, sed evitabimus poenam : sed mandata dilectionis Dei et proximi ad quae referuntur mandata decalogi sicut ad formam qua implentur, non possumus implere: quia illa sunt de forma mandati potius quam de mandato ipso. Et sic patet solutio secundum utramque opinionem.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de libertate voluntatis in opere, et non de facultate ex qua procedit opus. Sunt enim qui non serviunt nisi timore vel obedientia necessitatis coacti: et illorum servitia minus grata sunt. Sunt etiam qui ex charitate, et isti liberaliter serviunt : sed nullus meritorie servit sine gratia.

Ad avcroritates dicendum, quod loquuntur de receptibilitatis potestate, et non de. potestate completa ad actum, quae completio non fit nisi per habitum gratiae, cujus tamen receptibiles sumus per naturam.

Ad ultimum dicendum meo judicio, quod liberum arbitrium sine gratia gratum faciente superaddita, non sine gratis data, cum natura potest in triplex bonum, scilicet nature, et in genere, et vestiti circumstantiis qui est generativus virtutis. Potest enim considerari ut est natura hominis, et sic potest in bonum nature. Potest etiam considerari ut est deliberativum, et sic est collativam ad alterum, et componit proportionata ad actum debitum materia, et dividit non proportionata, et sic potest in bonum in genere. Potest iterum considerari secundum ordinem ad perfectionem quam innatum est suscipere, licet perficere sit ab assuetudine, et si conjungit bono naturali quod habet ordinem ad bonum honestum, et sic potest in actum generativum virtutis politics : sed cum gratia gratis data quae est virlus politica, potest in bonum virtutis politice, et cum gratia gratum faciente potest in bonum meritorium.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1