Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum in aliquo statu contingit mereri primam gratiam ? et, Utrum aliquis stbi vel alteri potest mereri primam gratiam ?

ARTICULUS II. Utrum in aliquo statu contingit mereri primam gratiam ? et, Utrum aliquis stbi vel alteri potest mereri primam gratiam ?

Secundo queritur, Utrum aliquis sibi vel alii possit mereri primam gratiam ?

Et ponamus duos status, secundum quod aliquis modo sit in statu justitie, et timet casum, et orat quod si cadere contingat, quod resurgat. Et queritur, Utrum ipse in primo statu potest mereri quod resurgat quando ceciderit ?

Videtur autem, quod sic: quia 1. Oratio haec est pro se, pie, et perseveranter, quia cum proposito perseve— randi, et ad salutem: ergo exauditur : ergo postea resurget ex merito orationis prime.

2. Item, Aliquis alii meretur primam gratiam, ut dicunt Sancti, ut Stephanus Paulo, et alii aliis meruerunt : ergo multo citius sibi.

3. Item, Jam est in statu merendi : ergo potest mereri vitam aeternam, et. omne quod substantialiter ordinatur ad illam : sed. ut resurgat si cadat, substantialiter ordinatur ad salutem : ergo ipse potest hoc mereri.

SED CONTRA : 1. Per peccatum sequens omnia bona precedentia mortificantur: et id quod oravit ut resurgat : ergo non meruit ille ut resurgeret.

2. Item, Ezechiel. xviii, 24, dicitur, quod "justus avertens se a justitia sua, in iniquitatibus suis morietur: et omnium justitiarum suarum Deus non cordabitur amplius",. Ergo videtur, quod nihil meretur per illud.

Solutio. Dicendum, quod nullus alii meretur primam gratiam de condigno, sed de congruo tantum: sibi autem nec de gontigno, nec de congruo omning potest mereri: quia antequam habeng. gratiam, non est dignus pane quo ve: scitur, ut dicit Augustinus : et tune nihij potest mereri. Cum autem est in staty gratie, et in-eadem non perseverat, facit id quod directe est impedimentum ora. tionis : et ideo illa non meretur sequentem resurrectionem : quia peccatum sequens est contra gratiam In merente per eam.

Ap Hoc ergo quod objicitur primo, di-. cendum quod ipse non petit perseveranter: quia ipse potest cadere, et casus ordinatur contra effectum orationis in orante : et ideo frustatur ab exauditione.

Ad aliud dicendum, quod casus vel peccatum alterius, non contrariatur orationi in orante : et ideo potest consequi, effectum de congruo, quia manet viva, semper : sed casus orantis effectui orationis in orante contrariatur : et ideo non manet viva ut exaudiatur : et ideo. non est ibi locus a minori affirmando,. sed polius a minori negando : et ideo non valet processus.

Ap stiup dicendum, quod iste exauditur in his quae per se ordinantur ad salutem : sed resurgere si cadat, non est. de substantialibus rogantis : et ideo potest frustrari per sequens peccatum : ut et alia bona quae facit.

Et per hoc patent omnia dubitabilia istius distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2