Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum peccatum originale sit in omnibus lege concupiscentiae ab Adam progenitis ?

ARTICULUS I. Utrum peccatum originale sit in omnibus lege concupiscentiae ab Adam progenitis ?

Circa primum incidit hic questio difficillima, Utrum peccatum originale sit ?

Ad quam fuerunt rationes Magistrorum quatuor viis. Quidam enim probaverunt non esse ex consideratione divine justitie et humane: et hac est via prima. Quidam autem ex consideratione corporis hominis: et haec est secunda. Quidam ex consideratione anime hominis: et haec est tertia. Quidam ex consideratione Dei creantis animam et informantis hominem: et haec est quarta via.

SECUNDUM PRIMAM VIAM proceditur sic :

1. Ezechiel. xvin, 20 : "Anima quae peccaverit, ipsa morietur": filius non portabit iniguitatem patris, etc. Ergo viquod pro peccato primi hominis injustum sit condemnari parvulos.

2. Item, Dominus precepit. ut patres non. occiderentur pro filiis: ergo multo

Minus ipse debet. punire parvulos pro peccatis parentum.

3. Item, In legibus humanis filii non

puniuntur pro patribus, nisi in hoc quod accipiunt a patribus,'scilicet in hereditate : ergo et. parvuli non nisi.in hoc quod a patre terrestri accipiunt, puniridebent: hoc autem est corpus, et non anima: ergo in anima quoad culpam originar lem puniri non debent. Quod autem a patribus non accipiatur anima, probatur ex hoc quod anima non ex traduce est sicut corpus. Unde, ad Hebr. xu, 9: Patres quidem carnis nostre eruditores habuimus, et reverebamur eos: non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, ~ et vivemus.

4. Si dicas, quod filius punitur pro patre temporaliter, non aeternaliter: et ita punit Dominus parvulos pro peccato Ade. Contra: Originalis culpa obligat in aeternum ad carentiam visionis Dei, nisi per gratiam Mediatoris curetur : ergo Deus punit filios in aeternum pro patre, et non temporaliter tantum > et hoc videtur injustum.

Secudpa via proceditur sic :

1. Dicit Augustinus, quod in omnibus prestantius est agens patienti: et Philosophus, quod semper honorabilius est agens patienti, et efficiens materia: sed corpus non est prestantius quam anima: cum igitur aliunde non causetur peccatum originale in anima nisi ex corpore, videtur quod in ipsa non possit causari.

2. Item, Agens imprimit speciem suam patienti: si ergo corpus agit in animam, imprimit speciem secundum quam agit in animam: haec autem non est culpa, quia corpus nec virtutis, nec vitii susceptibile est: ergo non imprimit in animam nisi penam, et non culpam: ergo nulla culpa innascitur in anima ex cor-_ pore.

3. Item, Nihil dat quod non habet: corpus autem non habet culpam : ergo non dat culpam anime.

Item, Dicit Anselmus, quod peccatum originale non.est plus in semine, quam in sputo: ergo etiam non est in formato de semine: sed parvulus formatur de semine : ergo peccatum originale non est in parvulo.

SECUNDUM TERTIAM VIAM sic objicitur : 1. Anima quae accipit culpam alterius, necesse est quod habeat colligantiam cum illa : non autem potest habere anima parvuli colligantiam cum anima Adz, nisi fuerit in illa: ergo videtur, quod anima parvulorum traducta sit ex anima Adz, quod est heresis: ergo non habet peccatum originale, ut videtur.

2. Si autem dicatur habere ex corpore. Contra: Anima rationalis non est forma educta de materia sicut aliae forme, sed datur ab extrinseco: ergo ipsa non participabit aliquid de proprietatibus materia, nec corruptionem peccati.

3. Item, Anima rationalis secundum suas potentias quae sunt intellectus, ratio, et voluntas, et hujusmodi, non alligatur organis corporalibus: ergo nullam recipit infectionem ab illis.

4. Item, Omne peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum. Si igitur anima corrumpitur in corpore, aut volens, aut nolens incorporatur. Si volens, jam peccat actualiter eligens suam corruptionem. Si nolens, tunc cogitur incorporari : et ita jam corruptio non debet ei imputari. Si autem dicas, quod homo totus habet peccatum, quia fuit in Adam peccante : tunc videtur, quod etiam satisfecit : quia fuit in Adam satisfaciente.

SECUNDUM QUARTAM VIAM sic objicitur :

1. Deus creavit animam, et non habet malitiam ex materia ex qua causatur, quia non est ex materia : ergo si maculam habet, illa erit ex causa efficiente : non autem potest habere ex causa efficiente : ergo non habet maculam culpe, ut videtur.

2. Item, Aut in eodem momento in quo creatur, est mala, aut post. Si in eodem : tunc oportet, quod simul mala sit, et sit: ergo ab eodem habet esse, et malitia cum secundum malitiam ad aliam ¢ sam ante se existentem reduci non sit.

3. Preterea, Hoc videtur esse impos. sibile : quia dicit Augustinus, quod non est malum nisi quia nocet, id est, quia adimit bonum nature : ergo videtur quod illud bonum nature prius fuerit - ét non potest fuisse, nisi ipsa anima pring fuerit : ergo anima ipsa prius fuit bona, Si autem hoc datur, tune anima prius est quam in corpore : quia mox in corpore est mala, ut dicunt Sancti.

4, Preterea, Objicit Julianus Pelagianus : Cum sexus bonus sit, quia a Deo crealus : et actus matrimonii bonus, quia a Deo benedictus, cum dixit: Crescite ef multiplicamint, etc., parentes frequenter Sancti et boni : matrimonium bonum, quia a Deo institutum : inter tot innocentie presidia, per quas rimas ingredietur culpa originalis ?

5. Item, Cum parentes inficiuntur lepra corporali, consulitur eis ut abstineant a procreandis liberis propter corporis defectum, si alias possunt abstinere : ergo cum major sit anime defectus, videtur quod matrimonium debet prohiberi, ne pueri nascantur in malo originali.

6. Item, Bonum prolis est quod ad cultum Dei suscipitur, et religiose nutritur: ergo non est prolis bonum quod infeclum nascitur peccato : sed omnes ita nascuntur : ergo videtur, quod matrimonium non habet amplius bonum prolis : et propter hoc principaliter est institutum : ergo videtur, quod debet cessare.

Sorutio. Dicendum, quod originale peccatum est in omnibus lege concupiscentie ab Adam progenitis : et qualiter sit hoc, intelligendum, quod duplex est. corruptio in corpore ex peccato : una est que principium agens et causam habet. in corpore, sed actum habet ex culpa rimi parentis : et haec est fames, sitis, infirmitas, mors, et hujusmodi : et hee dicuntur naturales defectus : quia licet actus eorum sit ex culpa, tamen potentia est ex natura, et vocatur a Magistris corruptio passibilitatis. Alia est corruptio quae secundum actum et potentiam est causata ex culpa primorum parentum : et non est in corpore in quantum est ex contrariis, nec in quantum est corpus hominis, sed in quantum defluxita gratia innocentie per culpam. Hic autem defectus est habitualis concupiscentia respersa in organis, prout sunt mobilia ab anima rationali secundum legem nature sibi insertam : huic enim legi contrariatur ista lex membrorum faciens difficile mobilia in bonum, et facile mobilia in malum ex libidine boni, ut nunc habitualiter sparsa in corpore. Hc autem corruptio dicitur ab Augustino filia peccati in libro de Nuptiis et concupiscentia, propter similitudinem sui cum peccato, quia immediaté ex peccato causata est : quod sic patere potest: Peecatum primum avertita Deo, ad commutabile bonum convertendo, et pervertit ordinem quo ratio sub Deo, et corpus erat sub ratione: et haec omnia -inveniuntur in ista corruptione : quia habitualis libido diffusa per corpus conjunctum anima, inclinat in bonum commutabile, avertendo in quantum potest ab incommutabili, et non subjacet ordini rationis : propter quod dicit Apostolus : Condelector legi Dei secundum interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis, etc. . Hee igitur pena ideo tantum est in _ corpore, quia corpus non est substantia tationis, et ideo non susceptibile culpe : et ideo cum inficitur illa subjectum quod. est susceptibile culpe hominis, simul est tune cum illa : et sic inficitur anima infectione culpe et pene. Hanc corruptionem inordinati fervoris habitualis in corpore doctiores nostri temporis corru- ptionem vitit vocaverunt : quia imago est vitii primi, et est instrumentum ad vitium. Quod trahitur a verbis Apostoli, ubi dicitur, quod portavimus jimaginem Ade terreni . Et quia iste modus innititur verbis Augustini, et Anselmi, et aliorum Sanctorum, secundum illum respondemus omnibus objectis : et in fine duas alias aliorum solutiones ponemus, in idem per alia verba revertentes.

Dicendum igitur ad primum, quod dictum Ezechielis intelligitur de peccato cujus causa a patre non accipitur, sicut est actuale, ut jam ante ostensum est, quod causa originalis in anima accipitur a patre in corruptione viliil, sive in pena, que filza vittt vocatur : et concupiscentia vocatur ab Anselmo. .

Per idem pater solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod licet animam non accipiat puer a patre, tamen causam infectionis anime accipit ab ipso in prehabita corruptione, quae cum semine transfunditur, et lex concupiscentie vocatur : et ideo ista nascitur lege nature corrupte super eum. Sed in Topi bus hominum filius in causa peccati cum patre non participat : et ideo pater in filio jure temporali punitur per exsilium vel per exheredationem filii.

Ad aliud dicendum, quod poena respondet originali, quia nascitur predicta de causa: et hoc ideo, quia tota natura in Adam corrupta fuit, ut infra patebit : et ex corrupto non procedit nisi corruptum : et corrupto non potest aliquid uniri, quod non contrahat aliquid corruptionis,

Ap Hoc autem quod objicitur secunda via, dicendum quod verbum Augustini et Philosophi verum est de universaliter agente, quia id nullo modo patitur ab eo in quod agit : unde Philosophus dicit de intellectu universaliter agente, et Augustinus de Deo. Sed in agentibus per contactum corporalem, vel spiritualem, pas- sum etiam aliquid agit in agens : unde dicit Philosophus, quod agens physice, patitur ; et Commentator super libros de Anima, dicit, quod corpus agit in animam, et infert ei. quasdam passiones, sicut et e converso :-ut patet in somno, et vigilia, et aliis quibusdam : et. hoc modo possum dicere, quod licet anima sit nobilior, patitur tamen a corpore cui unitur.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod agens imprimat suam speciem in patiente, nisi de agente univoce : non autem agunt univoce, nisi quando agentis et patientis est materia una, quod non est in corpore et anima : et ideo illa objectio non procedit : et est simile, quod sol calefacit et exsiccat, mec est siccus nec calidus. Si autem vellemus, possemus aliter dicere, quod species illius pene in anima impressa est : quia quod non. est culpa in corpore, non impedit © aliquid nisi natura subjecti, quia subjectum culpe esse non potest : cum igitur proprium subjectum habet, accipit culpz rationem.

Ad aliud dicendum, quod si intelligi— tur sic, Nihil dat quod non habet contentive per substantiam, ei cujus. substantiam in se continet, falsa est propositio in omnibus causis. quae virtute habent causatum, et non per substantiam, tamen dant ipsum : et ita caro habet culpam. Si autem ita intelligatur, quod nihil dat id quod nullo modo habet, tune vera est propositio : et non valet ad propositum, quia caro aliquo modo habet culpam.

Ap ID quad obj icitur secundum tertiam viam, dicendum quod anima non accipit peccatum ab anima, nisi sicut a causa prima inficiente carnem : sed accipit a carne, sicut ab agente proximo : non guia sit ex traduce : sed quia causatur in carne, et unitur.ad carnem.

Ad aliud dicendum, quod anima spiritualiter unitur corpori primo : quia ip- sa per substantiam est perfectio corp et quaedam potentie per consequens sunt perfectiones partium, et quaeddam non tamen omnes, fluunt ab anima stantialiter unita carni: et ideo infeetig. nem substantiae omnes contrahunt.

Ao atiup dicendum, quod in Litt i habetur, quod istud peccatum est volup tarium in prima causa sul: hoc est, Adam,. quae vocatur voluntas separat Magistris : sed non est voluntarium yo. luntate conjuncta. Et non est dicenduin, | quod anima velit incorporari voluntate nature : quia falsum est, quia animam prius oportet esse antequam velit, et j ipsa numquam est nisi incorporata. Si autem dicatur voluntas, naturalis appetitus. materia, qui, ut dicitur a quibusdam, inest omnibus formis : illud nihil est : quia. ik lud secundum Philosophum. non est ves rum : licet enim materia desideret for. mam, ut foemina masculum, et turpe bonum, tamen non conceditur a Philo. sophis, quod. forma desideret materiam, cum. ipsa sit divinum et optimum non desiderans, sed desideratum, et in materia subjacet variationi et corruptioni, quae nihil appetere potest. Preterea, dato. tal appetitu, tunc non aliter vult anima hominis incorporari, quam forma lapidis esse in terra commixta minerali: et hoc absurdum est, quod disputetur in hac materia de tali voluntate, cum quaeritur de peccati voluntate.

Ad aliud dicendum, quod Adam ut principium materiale hominum peccavit sed sic satisfacere non potuit, ut, probatum est super tertium et ideo non satis. fecimus eo satisfaciente.

Ab ID quod objicitur secundum qua, tam viam, dicendum quod Deus ére animam mundam, id est, quod ex ere tione non habet immunditiam : sed. potius in infusione accipit, non ex creatio sed ex unione ad id cui infunditur : ut vinum in contactu vasis immundi quod in manibus dantis est mundum, ut Magister dicit in sequenti distinctione : et . jdeo non sequeretur, si creando fecit eam mundam, quod ipsa sit munda : quia ex alio in eodem momento immundatur.

Ap Atiup dicendum, quod. malitia reducitur in foeditatem carnis in qua crea-_ tur, sicut ad causam antecedentem..

AbD ALIUD dicendum, quod malum adimit bonum quod precedit natura vel - tempore, vel utroque modo : temepore et natura in peccato actuali, sed natura tantum in peccato originali.

Ap ogBsEcTUM Juliani jam patet solutio : quia rima per quam descendit, concupiscentia est-habitualiter tracta in semine. | Unde Augustinus arguens eum dicit, quod ipse impudicus concupiscentie predicator, de concupiscentia mentionem non facit, quae sia generatione posset removeri, originale nullum esset : et hoc intelligendum est de concupiscentia quae substantia materialis originalis est peccati, ut patebit in alia questione quando queretur, Quid sit originale. peccatam secundum materiam et formam ?

Ad aliud dicendum, quod-s-peccatum esset irremediabile, tunc teneret objectio : sed remediabile est per gratiam Mediatoris. Vel dicatur, quod propter defectum in quem incidit ex parte hominis, institutum matrimonium et cursus nature in conceptu. non debuit - impediri. Tamen prima solutio verior est. :

AD ULTIMUM dicendum; -quod bonumn prolis non impeditur, eo quéd pecéatum habet-remedium : et preterea de natura, intentio Dei est multiplicatio nature, et impedimentum quandoque est ab actu hominis : et ille non potest impedire divinum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1