Text List

Articulus 2

Articulus 2

An originale peccatum sit culpa ?

ARTICULUS II. An originale peccatum sit culpa ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Sed quod originale peccatum culpa sit, etc."

Videtur enim originale peccatum non esse in genere culpa : quia

1. Involuntarium etiam in actu non habet culpam, sed ignoscentiam et misericordiam, ut dicit Philosophus : ergo multo minus involuntarium, in, quo nihil agit ille qui subjacet ei : tale autem est originale: ergo videtur, quod ipsum non sit in culpa.

2. Item, Augustinus dicit, quod nemo peccat in hoc quod vitari nullo modo potest: sed parvuli nullo modo vitare possunt originale vitium : ergo non peccant,

Solutio. Dicendum, quod peccatum originale est peccatum nature, ut habi- tum est: et quia illa justitia obligat, ut - dicit Anselmus : quia si stetisset, originalem justitiam profudisset in filios, sicut profudit postea injustitiam.

Quod qualiter fiat, intelligende sunt alie dug vie praeter illam quae habita est in precedenti questione: quarum una est magistralis, scilicet quod natura corrupta generat, et non intendit generare: corpus tantum, sed compositum : et ideo licet anima non educatur de materia, tamen opus nature attingit animam per | intentionem, in quantum etiam in semine. operatur anima: Quod autem ab opere corrupto attingitur, illud maculatur: et ideo anima in quantum est forma, quae est finis actus generationis nature corrupte, in quo quiescit actus generantis, necessario corrumpitur : etideo in omnibus aliis habent isti eumdem ordinem responsionis ad objecta, qui prius est ha~ bitus.

Alia via solvendi est cujusdam Domini Ebdoms Episcopi Cameracensis, qui po-. nit, quod natura communis participat in persona in agendo in corpore: sequitur enim si hic homo peccat, quod homo . peccat : et si hic homo peccato corrumpi- tur, quod homo peccato corrumpitur : eo quod natura communis secundum esse non est nisi in isto, praecipue in Adam antequam derivaretur in alios. Ergo in jpso natura tota et omnis corrupta fuit. Sed universali respondet particulare : ergo nature corrupte in communi oportet respondere quodlibet particulare corrupltum per actum generationis ex illo in quo ipsa corrupta est. Et hoc redit in idem cum via prehabita, licet sint alia verba: et postea est iterum idem modus solvendi.

Ad id ergo quod primo hic objicitur, dicendum quod involuntaria est culpa illa, et tenet dictum Philosophi in actu persone, et nonin culpa nature,

Ad aliud dicendum, quod vilare potuit natura in Adam, licet non in isto: et alia ratio est, quia de naturali Augustinus non intelligit, sed de illo cujus nos causa sumus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2