Articulus 4
Articulus 4
Penes quid diversificantur nomina, quae atiribuuntur originali ?
Hic ponuntur multa nomina originalis, scilicet originale peccatum, fomes, concupiscentia, languor nature, lex membrorum, et tyrannus. Et queritur, Penes quiddiversificentur ?
AD woc dicendum, quod peccatuin on~ ginale nominatur in comparatione ad bo. num quod amittit, et in comparatione ad actum illicitum, et in comparatione ad eum in quo est. Primo modo dicitur pee. caitum originale. Secundo modo dicitur dupliciter, scilicet secundum quod est nutrimentum libidinis peccati, vel secuns dum comparationem ad objectum delectans ut nunc : et primo modo dicitur fomes, quia est fomentum libidinis. Secun= do modo concepiscentia. Tertio modo nominatur dupliciter, scilicet secundum vim quam infert nature integre quae condelectatur legi Dei, et sic dicitur tyrannus: et secundum quod ligat et captivat sensualitatem ad illicitum, et sic dicitur Jez membrorum.
Ad hoc autem quod diximus, in Adam fuisse omnes homines, quidam verborum sectatores sic objiciunt, dicentes : Non omnis caro quae ab Adam traducta est, in eo simul existere potuit : quia multo majoris quantitatis est, quam fuerit corpus Ade. In quo nec tot etiam atomi fuerunt, quot ab eo homines descenderunt. Quocirca verum non esse asserunt, substantiam uniuscujusque. in primo fuisse parente.
N. Responsio, ubi aperitur qualiter fuerunt in. Adam securidum rationem seminalem, et quomodo ex eo descenderunt, scilicet lege pr opagationis.
Quibus responderi potest, quod materialiter atque causaliter, non: for: maliter, dicitur fuisse in primo homine omne quod in humanis corporibus naturaliter est, descenditque a primo parente lege propagationis, et in se auctum et multiplicatum est, nulla exteriori substantia in id transeunte, et ipsum in futuro resurget. Fomentum quidem whabet a cibis:.sed non convertuntur cibiin humanam substantiam, quae scilicet per propagationem descendit ab Adam. Transmisitenim Adam. modicum quid de substantia sua in corpora filiorum, quando eos procreavit, id est, aliquid modicum de massa substantiae ejus divisum est, et inde formatam corpus. filii, suique multiplicatione sine rei extrinseces adjectione auctum est: et de illo ita augmentato aliquid inde separatur, unde formantur posterorum corpora: et ita progreditur procreationis ordo lege propagationis, usque ad finem humani generis. Itaque diligenter ac perspicue intelligentibus patet, omnes secundum corpora in Adam fuisse per seminalem rationem, et ex eo descendisse propagationis lege.
O. Auctoritate et ratione probatur, nihil extrinsecum converti inhumanam substantiam quae ab Adam est.
Quod vero nihil extrinsecum in humani corporis naturam transeat , veritas in Evangelio significat dicens : Omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?. Quod etiam ratione ostendi potest hoc modo : Puer qui statim post ortum moritur, in illa statura resurget quam habiturus erat, si viveret usque ad etatem triginta annorum, nullo vitio corporis impeditus. Unde ergo illasubstantia quae adeo parva fuit mortua, in resurrectione tam magna erit, nisi sulin se multiplicatione ? Unde apparet, quod etiamsi viveret, non aliunde, sed in se augmentaretur illa substantia : sicut costa de qua facta est mulier, et sicut panes Evangelici. Non inficiamur tamen quin cibi et humores in carnem et sanguinem transeant : sed non in veritatem humane nature quee a primis descendit parentibus, quae sola in resurrectione erit : reliqua vero caro in quam cibi transeunt, tamquam superflua in resurrectione deponetur : quee tamen ciborum aliarumque rerum fomentis coalescit.
On this page