Articulus 3
Articulus 3
Utrum originale peccatum sit concupiscentia, vel fomes ?
Ibi enim videtur innui ex verbis Augustini, quod originale peccatum sit concupiscentia: et quia longum et dispendiosum esset hic inducere multitudinem auctoritatum quae sunt in Glossa supra cap. v, vl et vu Epistole ad Romanos, sciendum quod tripliciter loquimur : quidam enim dicunt, quod fomes est originale : quidam autem, quod fomes intensus : quidam autem, quod concupiscentia. ,
Et videtur totum hoc falsum esse : quia 1, Fomes manet post baptimum : originale autem non manet post baptismum : ergo originale non est fomes.
2. Item, Intensum et remissum non variant speciem: fomes autem intensus est ante baptismum, et remissus post baptismum : ergo sunt ejusdem. spéciei: sed post baptismum remissus non est. peccatum nec culpa: ergo nec intensus ante baptismum.
3. Item, Concupiscentia, quae est con-' cupiscibilitas in parvulo, et in adulto. concupiscentia, etiam manet in Sanctis:, originale autem non manet in Sanctis :2 ergo originale non est concupiscentia :. ergo totum videtur falsum quod hic dici-) tur. — 1S)
4. Preterea, Cum nos inciderimus ex peccato in ignorantiam, sicut in concu-. piscentiam, et infirmitatem : videtur quod | ignorantia et infirmitas ita debent esse. originale peccatum sicut concupiscentia.”
5. Item, Hugo de = sancto Victore:: "Originale peccatum est, quod nascendo: contrahimus per ignorantiam in mente, per concupiscentiam in carne." Ergo videtur, quod ignorantia ita sit originale peccatum sicut concupiscentia.
Souvutio. Dicendum, quod hic moulti gud multipliciter sunt locuti, ita quod nullus. concordet cum alio: sed via facilior per. quam possumus exire, est ista, quod di-+- camus quaedam esse in originali peccato, ut materialia, et quaedam ut fosmalia. Materiale in originali est foeditas concupiscenti sive corruptio vitii, de qua sura dictum est. Mormale autem in eo est carentia debite justitie : natura enim justitiam in qua creata fuit et quae ab ea habebat propria, amiserat in omnibus eis in quibus exigitur, ut dicit Anselmus: et ideo secundum quod potest colligi ex verbis Anselmi in libro de Conceptu virginali, diffiniri potest sic: "Originale peccatum est pronitas ad omne malum cum carentia debite justitie." Et haec diffinitio est quorumdam antiquorum Doctorum, sed ex verbis Anselmi extrahitur. Et quod dicitur pronitas ad omne malum, est inclinatio ad conversionem in bonum commutabile, et non conversio, eo quod originale non habet conversionem nisi in potentia. Dico autem in potentia completa per habitum corruptionis vitii, de qua supra dictum est. Aversionem autem habet in actu: et haec tangitur per hoc quod dicitur, carentia debite justitig. Si enim diceretur justitie tantum carentia, non diceretur nisi ratio pene damni: sed quando apponitur debitum, tune ponitur ratio culpe: cujus causa est justitia deserta a natura. Secundum hoc ergo possumus dicere, quod auctoritates loquuntur de originali ex parte ejus quod est materiale in ipso: vel de materiali loquuntur, secundum quod substat formali: quia sic est originalis culpa vel peccatum.
Ap i ergo quod primo objicitur, dicendum quod fomes in hac ratione formali non manet post baptismum, sed in materia remota sine forma: et hoc modo non loquuntur Sancti, quando dicunt, quod fomes est originale.
Ad aliud dicendum, quod est intensio in eodem actu secundum rationem, et hac est in eadem qualitate secundum habitum, et non variat speciem, ut in albedine ad actum disgregandi: et hoc mo- do non loquuntur Sancti. Alio modo est intensio respectu alicujus actus variati >secundum speciem : sicut dicimus Angelum melius intelligere quam nos, eo quod ipse intelligit deiformiter, nos autem inquisitive et cum studio: et illud causatur a natura secundum speciem aliam, et nobiliori quam nostra: et illa variat speciem : quia non est proprie intensio, sed per analogiam participatio ejusdem. Ita est in fomite ante baptismum, et post: quia ante baptismum habet formam aversionis per quam potest nocere damnabililiter et concupiscentialiter : post baptismum autem non convenit nisi per naturalem habitum, per quem inclinat concupiscentialiter.: non autem nocet ad. damnationem, ut dicit Augustinus: et hoc intelligit Glossa illius quae hoc dicit'.
Ad aliud dicendum, quod concupiscentia est suffocans et promovens. Sz/focans autem non est nisisecundum quod exstinguit ignem boni, et precludit spiritum vitalem gratie : et hoc non est nisi ex eo quod formale est in concupiscentia, scilicet ex carentia debite justitie. Promovens autem est, quae est exercitii causa in pugnando in tentatione : et hac manet post baptismum : et haec est materialiter sequela originalis, et non originale peccatum.
On this page