Divisio Textus
Divisio Textus
"Nunc superest investigare, etc." In hac parte Magister determinat, qualiter peccatum illud propagatur ab Adam in omnes homines. Et tangit quatuor circa illud: quorum primum est, quod elidit errorem eorum. qui dicebant | animam esse ex traduce:-ideo quia. non videbant qualiter aliter contraheret originale. Secundum est, quod determinat, qualiter habitat peccatum in carne, ibi, C; "Caro: enim propter peccatum corrupta fuit, etc." In tertia quaeritur Utrum id quod est in carne, sit culpa vel poena? ibi, E, "Hic quert solet, Utrum causa peccati originalis, etc." In quarto objicit, qualiter anima inficitur in conceptu, cum nondum infundatur ? ibi, I, "Sed ad hoc opponitur, etc."
On this page