Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum persona potuit inficere naturam, ste scilicet quod Adam totam naturam corrupit?

ARTICULUS I. Utrum persona potuit inficere naturam, ste scilicet quod Adam totam naturam corrupit?

Incidit autem questio, Utrum persona potest inficere naturam, ut hic innuit

-naturam et nature potentias:

ut hic innuit ruptum est:

Magister, dicen quod Adam totam naturam corrupit ?

1. Perpetuum enim et uno modo ge habens, non recipit transmutationem - natura autem communis hominum uno modo ens in preteritis, presentibus, et futuris, videtur esse perpetua et intransmutabilis : ergo videtur non posse recipere alterationem a persona alia vel corruptionem.

2. Item, Minus nobile tion agit in magis nobile: sed persona est ignobilis, quia corruptibilis: ergo non agit in na turam corrumpendo ipsam.

3. Item, Si corrumpitur natura in aliquo, hoc est per accidens, et secundum quid : per accidens, quia non per se, séd per personam istam vel illam: secundum quid, quia tantum prout est in_ipso: ergo. cum separatur ab illo, nec habebit corruptionem per accidens, nec secundum id quod habuit in illo: sed prout est in alio, separata est a principio in quo corrupta fuit: ergo in alio non est corrupta, ut videtur.

SED CONTRA: Tota natura est ibi per esse, ubi nihil per esse est extra: sed nihil per esse de: humana natura fuit extra primos parentes: ergo tota fuit in eis: constat autem, quod communicabat singulariter in actu, quia. singulare non agit nisi secundum: naturam et naturae potentias: ergo ex ; peccato simul tota natura fuit corruptas sed quidquid sumitur a corrupto, corrupted est: ergo totum quod descendit per propagationem, est corruptum, quia totum sumitur a corrupto.

Solutio. Dicendum quod, ut dicit Anselmus, et Magister innuit hic, in primo peccato persona corrupit naturam : et deinde natura corrupta patris, corrumpit naturam prolis: et corrupta natura prolis, corrumpit personam prolis et ani- | mam: et ita redit corruptio a persona in personam in circulum, licet non secundum rem.

Ap Hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod natura non omnino idem nominat quod perpetuum et incorruptibile: quia natura nominat principium agendi et virtutem, que-est ex similibus similia procreare: et hoc non facit. universale, sed potius natura hominis accepta per esse: et cum ipsa sit esse substantiale individui, secundum hoc corrumpitur ab ipso: et hoc est accipere eam secundum naturam et rem: secundum rationem autem abstrahentem est perpetua et incorruptibilis, secundum quod est universale: et bene conceditur, quod ratio universalis accepta non agit, nec patitur, nec generat, nec generatur : sed est simplex potentia communicabilitatis tantum. Unde prime rationes transcendentes sunt, et de proposito nihil concludentes.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum secundum hoc quod est magis nobile: sed agit in ipsum, secundum quod communicat sibi in esse: et corruptio minus nobilis redundat hoc modo in magis nobile.

Ad aliud dicendum, qued duplex est per accidens, scilicet quod opponitur ei quod est per se in denominatione, et sic per accidens corrumpitur in isto, quia corrumpitur per aliud. Aliud est per accidens per naturain accidentis: et sic natura non est per accidens in isto, sed substantialiter, et habet esse substantia~ le in isto: et corruptio persone substantialiter in isto redundat in esse substantiale naturae.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1