Articulus 3
Articulus 3
Utrum sit unum peccatum originale, aut plura?
1. Glossa exponit hoc de originali. Item, super illud Psalmi xxx, 1: Beati quorum remisse sunt iniquitates : plura? dicit Glossa, Originalia.
Item, Matth. xvin, 23 et seq., de servo nequam dicit Glossa Rabani, quod etiam originale revertitur super. eum.
2. Per rationem etiam videtur idem : quia pronitas ad omne malum, multipli- catur secundum divisionem mali: malum autem est multarum rationum : ergo cum originale sit pronitas ad omne malum, videtur quod ipsum sit in multiplici divisione.
3. Item, Omnibus virtutibus contrariatur: unum autem et idem non opponitur multis : ergo originale peccatum non est unum,
4, Item, Hoc videtur ex haec quod ipsum non uno modo inest potentiis anime: quia concupiscibilis secundum partem generalivam dicitur esse corrupta et infecta per originale, aliae autem corrupte tantum.
Utrertus etiam quaeritur de ratione horum verborum, Quid sit dictum, quod una est infecta et corrupta, et altera corrupta tantum ?
Sorutio. Dicendum, quod originale peccatum non est nisi unum: et ratio hujus est: quia anima contrahit ipsum, secundum quod ipsa est perfectio corporis: corporis autem perfectio est secundum substantiam : et ideo contrahit ipsum secundum substantiam : et sicut substantia est una, ita originale est unum : sed dicitur multiplex, secundum quod multiplicatur ad actus, in eo quod extendit se dilatando in corruptione potentiarum: et hoc modo intelliguntur auctoritates te ducte: hoc autem non est esse plura: nisi secundum quid.
Ad aliud dicendum, quod peccatum originale habet aversionem simpliciter :. 4 sed conversionem non habet nisi in pos: tentia : et haec est pronitas quae non est. conversa, sed convertibilis in bonum com: mutabile: et ideo ex parte illa attingit: potentias, et multiplicatur secundum quid: in illis.
Ad aliud dicendum, quod originale y non opponitur directe virtutibus, sed actuale: sed originale per se opponitur gratia quae respicit essentiam anima, ut. prius habitum est, et per consequens Op-. ponitur virtutibus, et non multiplicatur per se, sed per accidens.
Ad aliud dicendum, quod ratio illius “Ady dicti potest esse duplex: una, quod ex... ponitur infecta active, id est, inficiens : et. tunc plane verum est, quod haec est in- fecta, quia per illam inficitur tota posteritas. Alia ratio est : quia nulla virium ita violenter resistit rationi ut illa, et motus delectabilis illius profundatur in anima, ita ut tota efficiatur caro : et hoc signum est, quod magis sit marcida concupiscentia secundum illam vim, quam secundum: alias : et ideo propter illam abundantiam corruptionis dicitur infecta.
Sed ad hoc opponitur hoc modo, In ipso conceptu “ubi dicitur transmitti peccatum, propagatur caro : nec tamen tunc infunditur anima secundum physicos, sed jam effigiato corpore . Quod etiam Moyses in Exodo aperte significat, ubi ait de percussura mulieris preegnantis : St, inquit, percusserit quis mulierem pregnantem, et abortivum fecerit, siadhuc informe fuerit puerperium, mulctabitur pecunia : si autem formatum fuerit, reddet animam pro anima". Formatum vero intelligitur, propria anima animatum: et informe, quod nondum habet animam. In ipso ergo conceptu cum caro propagatur, nondum infunditur anima. Quomodo ergo ibi peccatum transmiltitur, cum peccatum non possit esse ubi anima non est? Ad quod dici potest, quia in illo conceptu dicitur peccatum transmitti : non quia peccatum originale ibi sit, sed quia caro ibi contrahit id ex quo peccatum fit in anima cum infunditur. Et utrumque vocatur conceptus, scilicet cum et caro propagatur formamque corporis humani recipit, et cum anima infunditur, quod aliquando etiam dicitur nativitas. Unde dicitur, Quod natum est in ea. Proprie autem nativitas dicitur in lucem editio.
On this page