Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum originale peccatum transmittit ad posteros, non propago, sed libido ?

ARTICULUS II. Utrum originale peccatum transmittit ad posteros, non propago, sed libido ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa principium : "Jam post peccatum non valet fieri carnalis copula, etc."

Ex hoc enim innuitur illud verbum quod postea dicet, quod "originale pecca~ tum transmittit ad Posters: non propago, sed libido."

Videtur autem hoc esse falsum : 1. Libido enim est improba voluntas : improba autem voluntas. peccatum: est parentis et non prolis: ergo si ex illa causatur peccatum originale, peccatum originale causatur ab actu proximi patris, et non a sola transgressione Adam, quod infra improbabitur. .

2. Item, Frequenter contingit, quod parentes non habent improbam voluntatem, sed conveniunt pia intentione in spe prolis : ergo secundum hoc tunc non causaretur originale peccatum in parvulis.

3. Item, Si dicatur originale causari a libidine quae dicitur pruritus concupi- - scentiae in coitu: hoc non videtur : quia hic non est nisi in parente : originale autem fitin prole: ergo videtur, quod non est substantiale originali: quia quod substantiale est, a re non dividitur, cui est substantiale. Si autem dicatur, quod non est substantiale, sed tamen est causa : tunc sequitur, quod originale causatur a parentibus proximis, et non a primo :et iterum a fide dignis dicitur, quod per meritum dévationis parentum pruritus separ atus est ab actu matrimonii: et tamen conceperunt et genuerunt: ergo secundum hoc pueri originale non habuerunt.

4. Item, Doctores dixerunt hactenyy: quod, si corpus hominis formaretur - manu vel de pede sine coitu, et ani infunderetur, quod adhuc contraheret onic ginale : ergo videtur falsum esse, quod originale transmittit libido et non pro. pago.

Solutio. Meo judicio triplex est libido, 2 scilicet. actualis in anima, quae est ita proba voluntas actualiter vel habitualiter precedens peccatum. Est etiam libido concupiscentia suffocans rationem in pruritu carnis in coitu: et non puto, quod aliqua istarum causet orignale, sicut probant objectiones. Sed est tertia, de qua supra dictum est, habitualis concupiscentia responsa in semine, quae corrumpit ordinem organorum corporis ad animam secundum mobilitatem in bonum: et haec est causa originalis secundum quod trahitur originale a carne, et haec est qua: transmittit originale, et non causatur nist a primo parente et non ab aliis, et voca--. tur filia vitii vel corruptio passibilitatis, ut diximus.

Et per hoc patet solutio omnium ob-) jectorum : bene enim concedo, quod ob=. jicitur : quia caro corrupta sua corrup=. tione non causat originale, nisi quando est in actu nature, qui est multiplicatio:

individuorum sub specie.communi ; et si illa aliter fieret quam per coitum, nisi illa actualis libido vel concupiscentia tolleretur, semper inficeretur. anima sicut et modo.

Sunt tamen alii aliter dicentes, scilicet quod fit pollutio: seminis ad libidinem coitus, quae libido dicitur esse Adae, quia. causata est ab ipso : et semen pollutum illo inordinato fervore polluit animam: et concedunt, quod si aliter formaret homo, non contraheret nisi corruptionem: passibilitatis et non vitii.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2