Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum peccatum originale totaliter vel in parte deleatur ? et, Quo sensu dicatur transtre reatu et manere actu? et: An redeat in baptizato?

ARTICULUS I. Utrum peccatum originale totaliter vel in parte deleatur ? et, Quo sensu dicatur transtre reatu et manere actu? et: An redeat in baptizato?

Incidunt autem circa primum querenda quatuor : quorum primum est, Utrum: per baptismum peccatum originale deleatur totaliter, vel in parte?

Secundum, Utrum possit augeri vel: minui concupiscentia originalis rema-, nens post baptismum ? s

Tertium, Qualiter poena remanens di-~-- catur promovens, et non suffocans ?

Quartum est, Utrum aequaliter remanet in omnibus, sicut aequaliter contrahitur ab omnibus ?-

Ap pPRiImMvuM objicitur sic : 1. Non minoris efficacia fuit meritum. obedientiae Christi, quam demeritum inobedientiae in Adam : sed per inobedientiam Adae totum peccatum originale intravit quoad culpam et peenam, etc.

2. Item, Culpe peccati debet respondere satisfactio sed tofum per actum alienum contractum est originale peccatum : ergo per actum alienum totum debet solvi, ut videtur.

3. Preterea, Cujus nobis non potuit valere meritum, illus non debuit nocere transgressio, vel ad minus per Christum debuimus in toto liberari.

4, Preterea, Videtur quod non sit hoc baptismo substantiale : quia ante baptismum curabantur diversis sacrificiis, et circumcisione, et quandoque sola fide.

ULrerius quaeritur de hoc, Quid sit hoc dictum quod Magister dicit in Littera, quod "per baptismum transit reatu, et remanet actu ?"

4. Peccatum enim originale non habet actum : quia si haberet actum, originale non esset, sed actuale : ergo actu remanere non potest, ut videtur.

2. Preterea, Reatus non est nisi culpa aliqua sit : cum igitur illa transeat priusquam transeat reatus, videtur quod deberet dicere, quod transit culpa, et remanet concupiscentia.

3. Preterea, Videtur quod falsum sit quod dicit. Supra enim dixit peccatum originale esse concupiscentiam quae parvulum reddit concupiscibilem, adultum concupiscentem ; hoc autem nullo modo transit per baptismum : ergo originale non transit in baptismo.

4, Item, Cum concupiscentia post baptismum remaneat, adhuc causa originalis est in corpore : ergo iterato debet inficere animam : et ita originale redit super eum qui est baptizatus.

Si dicas, quod impedit gratia quae recipitur in baptismo, Contra : Ponatur,quod ille cadat a gratia : ergo tunc cum maneat concupiscentia, redit peccatum originale.

Si dicas, quod impedit character : ergo cum circumcisio et sacrificia non impresserint characterem, tunc rediit peccatum originale, quod falsum est.

Solutio. Dicendum, quod ut supra dictum est, quoddam est materiale in peccato originali, et quoddam formale: materiale remanet in baptizato, formale autem non, scilicet carentia debitea justitie : quia non exigitur a baptizato justilia quam perdidit in Adam, quia recuperavit eam per justitiam Christi, sive per baptismum, ex quo fuit institutus, sive per sacrificia et fidem et circumcisionem, antequam esset baptismus institutus, ut expeditum est in principio quarti Sententiarum.

Ap primum ergo dicendum, quod licet originale secundum utramque partem causetur ex injustitia prima, non tamen secundum utramque partem ordinatur contra gratiam redemptionis, sed tantum secundum partem formalem : et ideo in illa parte totum dimittitur : in alia autem parte in qua gratie cooperatur ad humilitatem et exercitium, ibi damnum fuisset deleri per baptismum. Unde non est hoc imperfectionis satisfactionis Christi, sed potius utilitatis nostre, ut cauti simus et circumspecti, ne iterum cadamus.

Ad aliud dicendum, quod culpa tota delcta est, sed non pena. Oportet enim, quod poena Christi misceatur pcenis nostris : quia sicut maleficlum Ade primi continuatur nobis per materiam, ita necesse est beneficium Christi continuari nobis per fidem. et compassionem : et ideo satisfactio non potest esse omnino aliena, quia a spiritu debetur, et ideo voluntariam oportet esse : sed illam quae dependebat, non oportuit esse voluntariam. Et de hoc multa dicta sunt alibi .

Ad aliud dicendum, quod falsum est de merito vel justitia ante peccatum : quia justitiam originalem (ut dicit Ansel- mus in nos transfudisset Adam, sicut transfudit. originalem injustitiam. Sed de justitia post peccatum verum est : et tunc non est ad propositum : quia illam non oportuit habere nisi per fidem Mediatoris : et ita retorquetur ad secundum Adam, non ad primum : et ideo ipse non habuit ilam ut originem et fomitem, sed ut infusam et originatam ab ipso de cujus plenitudine nos omnes accepimus.

Ab atiup dicendum, quod fides Mediatoris est. substantiale secundum omne tempus, sed baptismus secundum statum in quo est institutus.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod actu manere exponitur duobus modis, scilicet potentialiter quoad partem materialem : sicut dicimus, quod iste actualiter est caecus : vel actu, id est, inclinatione ad actum, scilicet pronitate concupiscentie : et utrumque potest intelligi, et intelligitur a diversis.

Ad aliud dicendum, quod culpa respicit proprie actum voluntatis propria : et ideo licet originale sit in genere culpe, ut supra habitum est, tamen rationem reatus magis habet completam, quam rationem culpe : et ideo dicit, quod transit reatus : reatus enim proprie magis est ex alio, quam culpa : tamen id quod concludit objectio, secundum rei veritatem est verum.

Ad aliud patet solutio per ante dicta : quia concupiscentia potest considerari stans sub deformitate : et sic superius dixit eam originale esse peccatum. Potest etiam considerari ut materialis reliquia originalis, et sic remanet post baptismum : et sic loquitur hic.

Ad aliud dicendum, quod post baptismum non manet ut noceat secundum quod dicit Augustinus, scilicet ut inficiat propriam animam : quia, sicut Supra di-~ ctum est, numquam -inficit nist quando © est: in actu nature, quia sic est ad naturain. communem respiciens, quae in Adam est corrupta : actus autem iste non est propagatio, et ideo non inficit nisi in illo. Unde nulla est queestio de corporg baptizati : quia non est nisi material dispositio corporis persone, et non res spicit naturam communem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1