Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum concupiscentia originalis remanens post baptisma potest augeri, vel minut ?

ARTICULUS II. Utrum concupiscentia originalis remanens post baptisma potest augeri, vel minut ?

Secundo queritur, Utrum potest augeri vel minui?

1. Videtur autem ex multis quae dizi cuntur in Litera, quod potest augeri-e minui secundum id quod manet post: baptismum.

2. Ad haec sunt rationes : Omnis enim habitus ad actum aliquem, intenditur- ex! frequentia illoruam actum ad quos est + sed concupiscentia quae remanet, est hay bitualis pronitas ad actum illicitum.': ergo et intenditur ex frequentia actus i liciti, ut videtur.

3. Item, Ex eadem generatur habitwg et augetur, sicut etiam fit in natural augmento et generatione : sed ex actibu illicitis generatur habitualis concupiscen tia : ergo si inest concupiscentia per. nay, turam corruptam, ipsa augetur ex -eié- dem.

SED CONTRA : oo Bed 1. Sit, quod augeatur : cum ergo pos: sit augeri plus, et status suus fuerit finitus ante baptismum, fiet tandem concupiscentia post baptismum ita intensa sit ut fuit ante baptismum : ergo tunc identi operabitur : ergo tunc redit culpa ori nalis : et hoc falsum est: ergo non potest intendi per sequens peccatum.

2. Item, Habitus relictus ex operatio: nibus illicitis, immediate respicit pote tiam a qua egreditur actus: :, supra & tem habitum est, quod materia origin lis immediate est in substantia anim® ergo videtur, quod ex operibus relictus, illi innato habitui non uniatur : ergo non intendit eum,

3. Item, Innatum et relictum ex operationibus non sunt ejusdem rationis : sed concupiscentia originalis est innata, habitus autem ex operationibus relictus, est actualis : ergo non sunt rationis unius : ergo unus non intendit alium, ut videtur. |

Utrertus queritur, Utrum possit diminui ?

Videtur quod sic : quia 1. Hoc multoties dicitur in Littera. 2. Item, Satisfacere, ut dicit Ambrosius, est radices peccatorum excidere sed radices peccatorum sunt in fomite : ergo fomes potest excidi : sed exciditur per diminutionem : ergo videtur, quod possit diminui.

3. Item, Omnis habitus qui est ad actum aliquem, per contrarium actum diminuitur et debilitatur : sed fomes est ad actum illicitum : ergo per contrarias operationes diminuitur et debilitatur : omnis autem diminutio est secundum aliquante partis alleviationem : ergo multiplicatis diminuentibus, cum sit finitus, posset in toto tolli, quod negatur posse fieri in Lettera. Nec est instantia de beata Virgine : quia hoc fuit ex miraculo, sicut infra disputatum est ?.

Solutio. Ad hoc solvendum est per distinctionem concupiscentie originalis, vel fomitis, vel pronitatis originalis, seu quocumaque alio modo nominetur. Potest enim stimi concupiscentia originalis in quantum originalis, scilicet secundum quod contracta est lege concupiscentie in ortu, et sic numquam augetur : sed potest diminui per operationem sacramenti, licet non per operationem persone : quia quidquid relinquitur ex operatione hominis, non est originale, et ideo-non attingit originale ut originale, ut probant inducte rationes : et hoc modo non loquuntur Sancti de concupiscentia originalis. Vel, potest accipi secundum quod est concupiscentia originalis materialiter, et non sub ratione formae originalis : et sic potest accipi duobus modis : quia aut accidit universaliter, et sic proprie sumitur secundum quod est pronitas ad omne malum: et quia praeter omne nihil est, ideo non potest intendi quantum ab objecta. Quantum autem ad fervorem iliicitum, etiam non intenditur sic considerata : quia habitus ex operibus relicti particulariter sunt ad hoc malum vel illud, et non ad omne. Sed hoc modo remitti potest per operationem sacramenti, et minor fit intensio motus, et non quoad numerum eorum im quae movet: quia post baptismum movet in omne illicitum, licet non ita intense ut ante, ut infra patebit. Potest etiam considerari particulatim diffusa concupiscentia in potentiis anime, secundum quod est determinate movens ad hoc illicitum vel illud : et sic nihil prohibet concupiscentiam intend meo judicio : et ita loquuntur Sancti in Liltera : et per omnem eumdem modum puto dicendum esse de diminutione : et hoe ultimo modo procedunt tres prime rationes.

Ad id quod contra objicitur, patet sta~ tim, quod omnes ille rationes procedunt, primo modo accepta formaliter concupiscentia originali ut originalis est: et ideo jam patet solutio.

Ap Hoc quod objicitur, utrum possit intendi tantum quod facit redire originale, dicendum quod numquam : cujus causa est, quia duplex est causa intensionis actus, quarum una fundatur per universa principia formalia ad actum illum ordinata: ut dicimus Angelum melius intelligere quam hominem : et illud melius et minus intelligere fundatur super diversas formas specie. Alio modo dicitur intendi actus ex ejusdem forme appropin- quatione ad terminum majorem et minorem, ut album nigro impermixtum, et albius impermixtius. Dico ergo, quod ante baptismum vim inficiendi habuit concupiscentia ex forma illa quae est carentia justitie debite in actu propagationis: quia autem post baptismum illa forma non redit, ideo numquam habebit concupiscentia actum illum inficiendi in eo qui est baptizatus : et hoc est quod dicit Augustinus in Litfera, "quod non deletur concupiscentia ut non sit, sed ut non noceat mortuo per baptismum, quod inerat nato." Intensio autem qua intenditur tertio modo dicta, est super eamdem formam magis et minus recedentem a bono. ©

Per idem natal solutio ad id quod objicitur in contrarium.

Ap qua&stTiuncuULAM dicendum, quod diminuitur, ut videntur dicere Sancti : sed consideratur duobus modis, scilicet in comparatione ad subjectum in quo est sive inducitur, et est naturalis de natura corrupta: et hoc modo non potest tolli, quia semper repullulat : sed in comparatione ad actum est infinita, quia est infinite se habens ad actum mali: et ideo quantumcumgque diminuatur, non tollitur a toto.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2