Text List

Articulus 5

Articulus 5

ARTICULUS V.

Utrum sacramentum baptismi aliquid operetur in carne contra fatorem corporalem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit,. ibi, C, "Solet autem queri, Utrum et ipsa caro, etc."

Videtur autem, quod sacramentum in carne non operetur.

1. Sacramentum enim non operatur nisi per gratiam: gratia autem non est in carne, ut in subjecto, sed in anima : ergo nihil foeditatis delet in carne.

2. Praeterea, Nos videmus, quod caro baptizati seminans transfundit originale : ergo videtur, quod cum non_ posset transfundere, nisi per fceditatem illam, quod ipsa a feeditate non sit purgata.

Sed conTRA: 1. Parvuli in sacramento baptismi salvantur : constat autem, quod non nisi contra foetorem in fomite. Cum igitur omnis rei cujus est signum in sacramento, ipsum sacramentum sit causa, oportet quod foetor ex parte corporis tollatur.

2. Ad idem vulgariter objicitur : quia videmus non baptizatos corporaliter. foetere : quia foetor spiritualis immunditie _ demonstrativus est : ergo videtur, quod feetor carnis in baptismo deleatur.

Solutio. Dicendum, ut puto, quod foetor carnis quidem deletur, secundum quod est in carne in comparatione ad spiritum, et immunditie spiritus est demonstrativus.

Av Hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod licet gratia sit in anima, per actus tamen quos anima exercetin carne, contrahit caro quamdam sanctitatem et munditiam, de qua dicit. Apostolus, quod corpora nostra templum sunt Spiritus sanctit: et ita participatione sanctitatis deletur fcetor ille carnalis.

Ad aliud dicendum, quod fert Augustinus per multa similia in Zittera : quia cum granum sit expurgatum a palea, tamen cum seminatur, in palea nascitur : et cum circumcisus liberatus sit a praputio, tamen seminat preputiatum : et hoe ideo, quia caro expurgatur actu prout est in isto : sed prout semen decisum est in actu nature, retorquet ad corruptionem nature communis: et ideo tunc potentia corruptionis prime reducitur ad actum, ut sepe supra probatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5