Articulus 4
Articulus 4
Utrum originale aequaliter muneat in omnibus ?
Videtur, quod non : quia 1. Videmus unum plus incitari ad illicitum, quam alium: cum igitur pulsus sit ad illicitum ex fomite, videtur quod non sit originale aequaliter remanens in omnibus post baptismum quantum ad concupiscentiam.
2. Item, Virtutes naturales non equaliter sunt in omnibus, de quibus dicit Job, xx1, 18, quod ab infantia secum crevit miseratio, etc. 1: ergo ab oppositis nec fomes aequaliter manet in omnibus.
3. Item, In Litera habetur, quod in eodem potest intendi et remitti: ergo in eodem se habet inaequaliter : ergo multo magis in diversis.
SED CONTRA: 1. Si decedant post baptismum, equalem habent beatitudinem, ut dicit Magister in sequenti distinctione : et ante bap- tismum decedentes, aequaliter patiuntur tenebras : sed aequalis beatitudo et equalis poena supponunt originale aquale : ergo videtur, quod originale est aequale in omnibus, et etiam concupiscentia remanens post baptismum.
2. Item, In quolibet remanet quantum ad pronitatem ad omne malum : sed omni nihil est addibile: ergo videtur, quod ex parte illa non potest esse inaequalitas. Ex parte autem carentie debite justitie, privatio est, quae etiam non recipit magis et minus: ergo nec ex parte illa potest esse inaequalitas : ergo aequale est in omnibus,
3. Item, Uno modo omnes sunt in Adam materialiter, et per legem concupiscentie: cum igitur hoc sit causa originalis ante baptismum, et concupiscentiae manentis post baptismum, uno modo est originale in omnibus, et uno modo ma-~ nebit concupiscentia in omnibus, ut videtur.
SotutTio. Dicendum, quod habita est prima distinctio in primo problemate hujus lectionis: et ad hoc respondere non est difficile. Dicendum enim, quod si consideretur originale ut originale, aequaliter est in omnibus.
Siautem consideretur ut est determinata ad hoc vel illud, intensive non equaliter in omnibus, nec semper aequaliter et uno modo est in eodem, sed remis— sior et intensior: et hoc ultimo modo considerando concupiscentiam procedunt tres prime rationes: sed primo modo considerato originali et concupiscentia, procedunt rationes in oppositum : et ideo patet per hanc distinctionem solutio ad totum.
On this page