Divisio Textus
Divisio Textus
"Predictis adjiciendum videtur, etc." In hac ultima parte istius tractatus quinque determinantur. Primo enim objicit sophistice probando, quod omnium precedentium peccata transfunduntur in parvulos. Secundo, ostendit id opinando esse dictum, et quod non nisi solius Adae peccatum contrahunt parvuli, ibi, D, "Quod vero in actuali peccato, etc." In tertio querit, Utrum illud peccatum gravissimum sit, quod nocuit omnibus ? ibi, F, "Hic queri solet, etc." In quarto querit, Utrum remissum fuerit primis parentibus, vel non ? ibi, H, "Si vero queritur, etc." In quinto et ultimo solvit auctoritates primo inductas, quibus probari videbatur omnium precedentium peccata contrahi in origine, ibi, I, "Et licet peccatis, etc."
On this page