Text List

Articulus 1

Articulus 1

An omnium praecedentium peccata trajiciuntur in posteros, vel vetustatis tantum ?

ARTICULUS 1. An omnium praecedentium peccata trajiciuntur in posteros, vel vetustatis tantum ?

Incidit autem dubium circa primum : quia videtur, quod omnium precedentium peccata trajiciantur in parvulos :

1. Omnis enim materia disposita per dispositionem aliquam, magis disponitur. a proximo agente, quam a remoto quod non tangit nisi per medium: corpus autem decisum a generante, disponitur. dispositione corruptionis : ergo magis. disponitur a tangente proximo, quam ab eo quod non tangit nisi per medium : primus autem parens non tangit nisi per medium, et proximus per seipsum : ergo magis est in corpore deciso corruptio parentis proximi, quam primi.

2. Item, Generati non est relatio ad corpus Adz, nisi per corpus proximi parentis : ergo magis proprie contrahit a proximo, quam a primo.

3. Item, Si primum peccatum corrumpit naturam : ergo et secundum, et tertlum : ergo cum natura corrumpitur peccatis, aut quodlibet corrumpit totum, - aut non. Si sic : ergo quanto aliquis posterius nascitur, tanto contrahit majorem corruptionem : et sic habetur propositum, quod corruptio contrahitur a proxi~ mis parentibus. Si non corrumpit totum: ergo oportet dicere quantam partem corrumpit, et quae sitilla ad quam se non extendit : et hoc difficile est etiam fingere volentibus.

4, Item, Abraham dante decimas, qui fuerunt in lumbis ejus fuerunt decimati : decimati autem sunt antequam in lumbis ejus fuerunt per legem concupiscentie, ut dicit Augustinus: ergo in lumbis ejus acceperunt originale : ergo eadem ratione filii aliorum: ergo originale contrahitur a proximo.

3. Item, Concupiscentia (ut dicit Augustinus) est causa originalis peccati : concupiscentia autem conjuncta semini est concupiscentia proximi patris : ergo videtur quod peccata contrahantur a proximis parentibus.

SED CONTRA : Si peccata proximorum parentum corrumpunt naturam, hoc est aut corruptione vitii, aut corruptione passibilitatis. Si vitil: ergo corpus posterius nati magis debet fervere in libidine, quam corpus antiquitus nati: et frequenter videmus oppositum.

Item, Corpus filii sanctorum minus debet resistere spiritui, quam corpus filii | scortantium : et hujus etiam frequenter videmus oppositum.

Si autem contrahit majorem passibilitatem, hoc iterum falsum videmus : non enim sumus mortaliores quam primi qui necessitati mortis sunt addicti. Si dicatur, quod modo vivimus tempore breviori quam illo : hoc nihil est : quia tempore Moysi fuerunt dies hominis centum et viginti anni: et quosdam tantum adhuc vivere videmus : et secundum istud homines non viverent per decem annos, et sic filius deberet semper vivere minus quam pater: et hoc non videmus : ergo videtur, quod a peccato parentum proximorum nullam nostra natura contrahat corruptionem.

Solutio. Dicendum, quod non contrahitur originale nisi a primo parente, et per proximos parentes tantum: et hoc est ideo, quia omnis homo qui generat, non generat nisi in vetustate Adz, ut dicitur in Littera precedentis distinctionis, et non in pececato proprio, quia hoc naturam humane miserie non corrumpit, licet corrumpat bonum naturale in peccante : sed peccatum Adae corrupit naturam humanam corruptione passibilitatis et vitii, et nullum aliorum peccatorum sic corrumpit naturam, sed bonum naturale in persona peccante : etillud bonum naturale nihil facit ad generationem : et ideo non transfunditur nisi peccatum vetustatis.

Ap primum ergo dicendum, quod illa ratio tenet in his ubi proximum movens et disponens, movet dispositione propria, et non dispositione qua motum est ipsum ab alio anteriori. Sed quando ita est, quod proximum movet dispositione qua est motum ab alio tantum, tunc non valet: quia tunc magis movet primum, quam proximum: sicut dicit Philosophus de motore primo in VU Physicorum, quod non movente motore primo nullum secundorum movet, et non e converso. Quod autem sit ita, per hoc patet quod dicit Augustinus, quod omnes generant in vetustate prima.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod relatio istius non est ad corpus Ade, nisi per parentes proximos: sed tamen non contrahitur per eos sicut per primum fontem, sed per ipsos, sicut carnales corruptionis prime.

Ad aliud dicendum, quod secundum et tertium non corrumpunt omnem naturam istam quam corrumpit primum: quia corrumpit materiam corporis et bonum nature: sequentia autem peccata corrumpunt bonum naturale tantum: hujus causa est, quia aequalitatem humoris et compositionis continebat gratia innocentie naturalis, quae ablata est per primum peccatum: et cum recuperari non possit, sicut virginitas amissa, ideo nullum peccatum sequens facit aliquid, meo judicio, in corruptione illa, sedtantum corrumpit bonum nature cui contrariatur : et hac est vera causa, et dant exemplum de panno madido, qui intus non madidatur amplius, eo quod non est susceptibilis amplioris infusionis: et de speculo infecto per nubem sanguineam mensiruate, quod non inficitur amplius. Sed causa propter quam. hoc est, illa dicta est: quia scilicet peccatum invenit gratiam innocentie in subjecto, que faciebat impassibilitatem et incoret ruptionem, quam quia aliud peccatum non invenit, non agit aliquid contra illam, sed tantum contra bonum gratiae et nature, et quod invenit in subjecto.

Ad aliud dicendum, quod bene: conceditur, quod in lumbis Abrahe filii per concubitum descendentes originale contraxerunt : sed tamen non ex lumbis Abrahe, ut proprio et primo fonte illius corruptionis.

Per hoc patet solutio ad totum. Quod enim objicitur, supra solutum est, qualiter scilicet originale sit unum et multa.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1