Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum peccatum Adae sit maximum, et maxime punitum ?

ARTICULUS III. Utrum peccatum Adae sit maximum, et maxime punitum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, "Hic quaeri solet, Utrum peccatum Ade, etc."

Videtur enim peccatum maximum fuisse : quia maxime est punitum.

Item, Quia sine tentatione commissum.

Sed si concedatur, in contrarium. objicitur per hoc quod dicitur in Littera, quia magnitudo peccati praecipue consideratur in deformitate actus : multi autem actus deformiores fuerunt quam peccatum actuale Adae.

Sorutio, Multiplex est comparatio peccati, scilicet in substantia peccati, vel circumstantiis. Sed penes substantiam est comparatio simpliciter, ut dicimus peccatum majus esse homicidium, quam furtum, et hujusmodi. Comparatio autem in circumstantiis, est comparatio secundum quid.

Unde Doctorés notaverunt hic undecim modos, quibus unum peccatum secundum quid levius et gravius potest esse alio: quorum primus: est causalitate : quia est causa multorum vel omnium peccatorum: et sic Angeli et primi hominis peccata vincunt alia.

Secundus generalitate : quia in se habet plura per adaptationem materialem: et sic iteram peccatum Ade vincit, quia Augustinus in illo plura notavit.

Tertius est poenarum multitudine: ét sic mulieris peccatum vincit super peccatum viri.

Quartus est major ingratitudo : et sic sanctus cadens in eodem genere peccati plus peccat quam alius.

Quintus est periculum: et sic igno- rantiaae peccatum gravius est ceteris, ut supra habitum est. _

Sextus est inseparabilitas : et tune aya. ritie peccatum dicitur gravius : quia crescentibus rebus et atate crescit, et inseparabilis fit cupiditas.

Septimus est pronitas : et sic inconti_ nentiae peccatum est gravius, quia est in delectatione contemperanea vite.

Octavus est persecutio vel tyrannis viz til : et sic superbia dicitur gravior : quia de opposito suo resurgit, et post omnes virtutes seevit : sicut dicit Augustinus, quod superbia etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant.

Nonus est majoris gratie impugnatio : sicut peccatum in Spiritum sanctum dicitur magnum.

Decimus dicitur ratione offense : et sic peccatum idololatrie est maximum.

Undecimus trahitur de Litera, et est facultas resistendi : et sic minus impugnatus in eodem genere peccati, magis dicitur peccasse, quam magis impugnatus.

Et sic per hoc patet solutio ad totum:

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3