Articulus 2
Articulus 2
Utrum in actuali peccato Adae valeant notari plura peccata ? et, Gratia cujus originale est transfusum? et, Utrum si consensu. tantum peccasset, vitiatum esset corpus ejus ?
ARTICULUS II. Utrum in actuali peccato Adae valeant notari plura peccata ? et, Gratia cujus originale est transfusum? et, Utrum si consensu. tantum peccasset, vitiatum esset corpus ejus ?
Videtur enim hoc esse falsum: quia 4. Adam non peccavit nisi peccato uno: ergo in peccato suo non notantur plura peccata.
2. Praeterea, Secundum hoc quod hic dicit Augustinus, quilibet qui peccat uno modo, peccat multis: quia peccatum est mors anime, et interficit se.
3. Preterea, Peccatum est prevaricatio legis divine et ccelestium inobedientia mandatorum: ergo est inobediens: et sic de aliis multis quae ex simili haberi possunt.
Videtur enim, quod gratia gule: quia inficit corpus: et in peccato Ade non fuit corporalis actus nisi gule tantum.
Sup contra hoc est quod Apostolus ad Roman. v, 12, dicit, per inobedientiam peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem '.
Preterea, In hoc mandato videtur speciale peccatum esse inobedientia : quia quod prohibebatur, non fuit nisi malum inobedientiae : ergo speciale peccatum Adae fuit inobedientia, ut videtur. Si autem hoc concedatur, est contra supra determinata, in quibus probatum est superbiam fuisse primum hominis peccatum, ex quo omnia mala hominis orta sunt.
Prererra queritur, Si Adam solo consensu peccasset, utrum corruptum fuisset corpus ejus, et in nos transfudis— set originale ?
Videtur autem, quod non: quia 1. In actu peccati corpus anime non communicasset : ergo injuste actum fuisset cum corpore, si punitum fuisset. corpus.
2. Preterea, Poenitentia in integrum restifuit ablata mentis, sed non corporis: ergo videtur, quod si mentaliter in consensu peccasset, quod per poenitentiam resurrexisset in toto: hoc autem non potest esse nisi corpus maneat non corruptum : ergo per consensum mentalem corpus non fuisset corruptum,
SED conTRA: Omne peccatum est spreto incommutabili bono (ut dicit Augustinus) rebus mutabilibus adherere : ergo est perversio de summo faciens imum, et de via finem:ergo pro pcoena respondebit ei perversio : hoc est autem, quod non subdatur anime quod subditum ei erat, sicut ipsa ratio non subditur Deo. Cum igitur corpus subdi debeat anime, corpus non erit subditum : haec autem inobedientia non causatur nisi a corruptione fomitis: ergo corpus corruptum fuisset per omne peccatum sive spirituale, sive corporale.
Solutio. Dicendum videtur, ut supra, quod in peccato Adae non sunt plura peccata nisi materialiter loquendo et per adaptationem metaphoricam et hoc qualiter sit, supra est. expeditum. Simpliciter autem fuit appetitus excellentie in perfectione scientia boni et mali: et omnia alia facta sunt ad illud consequendum: et ideo illud erat finis appetitus et substantia: peccata autem alia propter illud facta et intenta et conjuncta ei in perfectione peccati, et ideo materialiter sunt.
Dicendum, quod formaliter propter superbiam transfunditur, sed materialiter propter gulam : secundum quosdam vero formaliter propter inobedientiam, licet inobedientia non esset intenta in peccato: quia inobedientia formam peccati dedit comestioni, quae alias peccatum non fuisset, licet non dederit formam superbiae, quae sola ibi impleta ratio peccati fuit et causa omnium aliorum.
Et per hoc iterum patet solutio ad tria sequentia, quae procedunt supra membra istius distinctionis.
AD-1p. quod ulterius queritur, Utrum transfudisset originale si solo consensu mortaliter peccasset ? puto quod sic, sicut probat ultima objectio.
Av id autem quod objicitur, dicendum quod immortalitas et incorruptio corporis sive corruptione passibilitatig sive corruptione vitii contrahatur, a gra. tia innocentie cadit, ut supra diximus, cum de mortalitate Ade disputaretur ; huic autem gratie in quantum erat in= nocentia originalis, contrariebatur peccatum primum quodcumque mortalé fuisset, per hoc quod. interrumpit adhe. sionem anime cum fonte perpetua j incorruptionis, et per consequens causatur corruptio in corpore. Sed objectio procederet, si causa incorruptionis corporis fuisset in corpore tantum, vel in corpore et in anima divisim: nunc autem fuit inanima, et ipsa anima potuit corpus continere, et amissa ipsa non potuit hoe: et ideo quodlibet peccatum potuit cor-. rumpere statum primum.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia restituit damna mentis quae tantum sunt mentis : sed gratia innocentiae licet esset. in mente, tamen fuit in ea ut ratio re: gens, et comparabatur ad corpus : et. ideo damnum ex ejus amissione incurrit. corpus, quod non erat reparabile per penitentiam. Sunt tamen qui concedunt, - ut probant objectiones, ut dicant, quod. per poenitentiam fuisset deletum, vel quod non nisi corruptionem passibilitatis et non vitii in nos transmitteret : licet. dictum eorum improbabile sit valde.
On this page