Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Post predicta, de peccato actual, etc." Hic agit Magister de malo actuali in quod cecidit homo. Consideratur autem tripliciter, scilicet secundum substantiam, et sic de eo agit in prima parte. Et consideratur secundum quantitatem, et sic agit de eo in secunda parte, infra, distinctione XXXVII, ibi, A, "Post praedicta de voluntate, etc." Consideratur etiam secundum differentias specie et numero : et sic de ipso agit in tertia parte, ubi incipit distinctio XLU, ibi, A, "Cum autem voluntas mala, etc."

Prima harum adhuc subdividitur in duas : quia in ista distinctione agit de peccato in ratione mali, et in sequenti incipit agere de eodem secundum quod consistit in actu, et habet aliquid entis, ibi scilicet, Distinct. XXXV, A, "Post hee videndum est quid sit, etc."

Presens autem distinctio habet tres partes : in quarum prima determinatur unde malum : et in secunda, in quo malum, ibi, D, "Ostensa origine mali, etc." In tertia, objicit quzdam, et solvit, ibi, H, "Ad hoc autem quod dictum est, etc.",

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus