Text List

Articulus 1

Articulus 1

An malum sit?

ARTICULUS I. An malum sit?

Circa primum autem incidunt dubia tria : quorum primum est, An sit malum ? Secundum, An causam habeat efficientem vel deficientem ? Tertium, Qualiter procedat a causa efficiente vel deficiente ?

Ap primum potest objici per auctoritates : sed quia copiose inducuntur a Magistro in sequenti parte istius distinctionis, et in sequenti distinctione, supersedeo.

Ratione videtur malum nihil esse sic : 1. Bonum per finem diffinitur : cum igitur malum opponatur fini, aut malum diffinitur per contrarium finem, aut per privationem finis boni : non autem potest diffiniri per contrarium finem, quia nihil est summo bono contrarium, eo quod sit nihil summe malum: ergo diffinietur per privationem finis boni : privatio autem non ponit vel dicit ens : ergo malum nihil est entium.

2. Item, Dionysius : "Malum nihil entium, neque in Angelo, neque in ani~ ma, neque in tota natura". Cum igitur pluribus modis variari non possit malum, non erit ens.

3. Item, Aut malum dicitur per se et substantialiter,malum, aut participatione substantialiter mali, aut per privationem boni. Si primo modo : ergo aliquid est substantialiter malum : quod autem est substantialiter malum, non habet de bono : ergo illud malum nihil habet de bono: sed esse est aliquod bonum, et bonum de quo dicit Philosophus, quod omnia desiderant esse bonum, et propter illud agunt, quidquid agunt: ergo illud substantialiter malum non habet esse : ergo nec est malum. Si autem dicatur participatione malum. Contra : Non fit participatione malum, nisi aliquid per se sit malum quod participetur : ergo nihil est participative malum. Relinquitur igitur, quod malum dicatur per privationem boni: ergo malum non est nisi privatio : privatio autem nihil est : ergo malum nihil est.

4. Item, Dicit Damascenus, quod malum est tenebra spiritualis : sed tenebra non dicit nisi lucis absentiam, ubi debet esse lux : ergo nec malum dicet nisi bonj absentiam, ubi debet esse bonum : hog autem nihil est.

5. Item, Sicut est in potentiis exterio. - ribus compactis ad actum et perfectio. nem, ita etiam est in potentiis interiorj-. bus : potentiae autem exteriores ad ac. tum et finem, non tolluntur nisi per privationem, ut cecum, et surdum, et hujusmodi : ergo nec potentia interiores : sed malum dicit ablationem actus in perfectione finis : ergo malum non dicit nisi privationem : privatio autem nihil est - ergo malum nihil est. Si dicas, quod potentia exterior quandoque tollitur per id quod aliquid est, sicut oculi potentia per pellem tegentem visum : hoc nihil est : quia ibi non tollitur habitudo et perfectio oculi ad actum, sed tegitur et impeditur, sicut nec tollitur per manum si desuper imponatur.

Sep quia omnes confitentur hoc, objicitur in contrarium sic :

1. Malum nihil est : quod autem nihil est, nulli oppugnat: ergo malum nulli oppugnat : sed pugnat bono, ut dicit Dionysius : ergo malum est actu ens.

2. Item, Nihil corrumpit aliquid, nisi quod est actu ens : malum corrumpit bonum : ergo malum actu est.

3. Item, Malum est primo in actu, ut hic dicitur in Zittera : actus autem relinquit habitum talem, qualis ipse est : er- _ go malum est in habitu: sed actus et habitus actu sunt : ergo malum actu est.

4. Item, Macula aut dicit aliquod eng in anima, aut nihil. Si nihil: tune non deletur per gratiam, quia nihil non dele-s tur. Si autem dicit aliquod ens, cum ipsa sit malum, erit malum aliquod ens.

5. Item, Anima dicitur bona boni participatione : ergo si malum est privatio boni, ab eodem est mala et indifferens, | quod falsum est : ergo oportet, quod sit mala alicujus entis participatione : erge malum similiter est ens actu.

6. Item, Si malum nihil est, et nihil fiunt homines cum peceant, ut dicit Augustinus, et habetur in sequenti distinclione: ergo videtur, quod cum Deus punit homines, quod pro nihilo puniat eos : et hoc est ridiculum : quia sine causa punitur, quod pro nihilo punitur.

Juxta hoc quaeritur de solutione quorumdam dicentium, quod duplex est esse, scilicet primum, et secundum. Esse primum est esse vere. Ett esse secundum, est esse perfectionis perficientis secundum bene, de quo dicit Boetius, quod esse est quod ordinem retinet, servatque naturam. Dicunt igitur, quod malum est non ens secundum esse secundum, quia privat bene esse: sed est ens secundum esse primum, quia salvatur in illo. Sed quod hoc nihil sit dictu, probatur de facili sic :

1. Dato quod malum sit privatio boni, malum non habebit esse nisi privationis concrelive sumpte : hac autem nec dicit esse subjecti, nec esse quod privat: ergo nec dicit esse primum, nec esse secundum : ergo ipsum est simpliciter nihil.

2. tem, A simili videtur hoc probari : quia cecum (ut dicit Anselmus) non dicit aliquid magis in oculo, quam in lapide : sed nec esse primum, nec esse secundum dicit. in lapide : ergo nec in oculo.

3. Item, Negatio non propter hoc dicitur habere esse, quia non negat quidquid est : sed dicitur nihil esse, quia nihil est compositionis vel affirmationis sibi opposite : ergo nec privatio propter hoc dicetur habere esse secundum esse primum, guia non privat esse primum, eo quod non opponitur ei privatio iila quae privat esse secundum : sed potius omnino dicitur nihil esse, quia nec dicit primum, nec secundum.

Solutio. Ad hoc dicendum videtur, quod malum in eo quod malum, omnino nihil est, nec secundum esse primum, nec secundum esse secundum. Id autem quod est maium materialiter, aliquid est : sicut et cecum omnino nihil est, cum tamen id quod est cecum, sit animal visu carens. Et hoc est quod dicitur aliis verbis, quod subjectum mal: materialiter loquendo aliquid est : forma autem mali consistit in privatione pura. Et hoc ideo, quia privatio omnis relinquit subjectum etaptitudinem sive debitum ad habitum, et privat habituipso:etmalum non accipit intentionem et rationem mali ex parte subjecti quod relinquit, sed potius ex habitu quo privat: sicut enim dicit Philosophus, A potentia subjecti non dicimur boni vel mali: Secundum hoc igitur concedo, quod malum in eo quod malum, omnino nihil est : sicut neque aliqua privatio in eo quod privatio, aliquid est.

Ap primum dicendum, quod pugnare dicilur proprie et improprie. Si pugnare dicitur proprie : tunc idem est pugnare quod contraria virtute in contrarium agere: et tunc malum non pugnat bono nisi virtute boni, ut dicit Dionysius : et hoc sic intelligendum est, quod est bonum particulare, et bonum universaie quod est finis omnium bonorum. Bonum autem universale quod finis est, illud non habet contrarium malum : et ideo illi nihil oppugnat. Est autem bonum particulare, quod est forma boni in actu vel habitu. Habitus autem virtutis specialis, non est bonus substantialiter, sed potius in quantum conjungit fini. Ita etiam habitus vitil non est actus substantialiter malus, sed in quantum privat fine, quod est universale bonum. Privatio ergo sustentata in actu vel habitu, pugnat particulari bono : non unde privatio, sed potius unde contrarius actus vel habitus : et ideo non pugnat nisi viribus boni: quia ilud in quantum est, bonum est : et in quantum est, contrarium est, licet privatio consequatur passive : ot tunc pugnare boni, est deficere bonum : et hoc contingit privando ipsum : et sic omnis privatio pugnat habitui. Sed ex hoc non sequitur, quod sic pugnans sit in actu ens : sed quod pugnat primo modo, est actu ens : quia sic non tantum est privativum, sed etiam contrarium, habens contrariam formam habitui et actui particularis boni.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod si corrumpere sonat viribus contrariis ad destitutionem agere, tunc malum et bonum improprie sumuntur pro suis subjectis in actibus et habitibus : et sic utrumque est actu ens. Si autem sumatur corrumpere pro deficere ex destitutione finis, tune non oportet, quod corrumpens sit actu ens : sicut neque mors est actu ens, licet corrumpat et privat vitam.

Ad aliud dicendum, quod malum est primum in actu : sed actus non est ratio mali, sed potius subjectum +: quia in quantum est, bonus est, ut patebit in sequenti distinctione.

Av atiup dicendum, quod macula dicitur dupliciter, scilicet pro habitu vitii, et pro defectu ejus quod debet inesse. Primo modo non est macula mala ut per se, sed ut subjectum mali : quia ille habitus in quantum est, non est malus, sed in quantum privat bono ex carentia finis. Secundo modo est defectus absolute nihil ponens esse, sed turpitudo est ex defectu ejus quod debet inesse : ut cacum dicitur habere maculam, non propter privationem alicujus, sed propter privationem ejus quod inesse debet.

Ad aliud dicendum, quod anima non dicitur esse indifferens ab eodem, a quo dicitur mala : quia indifferentia non dicit privationem finis, sed potius dicit non conjunctionem cum fine : sed malum dicit finis corruptionem et privationem.

Ad aliud dicendum, quod illa est vilis objectio parum habens rationis. Cum enim dicitur, malum nihil est, intelligitur non ponere aliquod ens, quod tamen deberet inesse. Cum autem dicitur, homines puniuntur pro malo, intelligitur pro privatione habitus boni, quod debet inesse. Ht ex hoc non sequitur, quod puniantur pro nihilo, sed pro aliquo, id est, bono, quod debet inesse, et non inest. Et ideo pro eodem puniuntur homines, et remunerantur sed pro bono quod fecerunt et habent, remunerantur : et pro bono quod non fecerunt nec habent, puniuntur. Et ut apertius dicatur, cum dicitur, malum, duo dicuntur - unum scilicet quod est ratio mali, et alterum quod relinquit. in subjecto : et cum dicitur, malum nihil est, negatur esse de malo secundum rationem mali, Cum autem dicitur, homines puniuntur pro malo, malum dicit causam peene vel punitionis secundum id quod relinquit in subjecto quod est carentia habitus. Et ex hoc non sequitur, quod pro nihilo puniuntur, cum diversimode sumatur in premissis, gratia diversorum quae dicit. Sed sequitur : ergo puniuntur pro habitu quem habere deberent, cum nihil habent.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1