Text List

Articulus 11

Articulus 11

Quare imponatur Aristoteli quod dixerit duo fuisseab aeterno, scilicet materiam primam, et primum motorem? et, Quae sunt illa tria quae imponuntur et?

ARTICULUS XI. Quare imponatur Aristoteli quod dixerit duo fuisseab aeterno, scilicet materiam primam, et primum motorem? et, Quae sunt illa tria quae imponuntur et?

Secundo, Queritur de ratione principiorum quae imponuntur ei.

4. Hoc enim quod hic dicitur, in suis libris qui ad nos pervenerunt non invenitur. In fine autem primi Physicorum, ponit tria principia nature, scilicet materiam, formam, et privationem. Et hoc nec falsum, nec hereticum est : quia motus pauciora principia habere non potest. Et ipse loquitur ibi tantum de principiis talibus in genere. Tertium autem quod hic imponitur ei, non invenitur.

2. Preterea, Videtur esse contradictio in Littera : quia ipse dicit, quod duo posuit, etexemplificat de tribus.

3. Item, Cum Epicurus (ut habetur in historiis) etiam erravit in ponendo eternitatem mundi, quare hic non tangitur error ille ?

Solutio, quod Aristoteles in veritate non dicit hoc, quod tria vel duo sint principia mundi. Sed ipse probat duo non incepisse per motum, scilicet materiam primam, et motorem primum: et ideo imponitur ei quod duo dixerit esse ab eterno. Et quando dicuntur duo, tunc tanguntur principia nature essentialiter constituentia naturam : ut materia, etforma: quia privatio non constituit, sed abjicitur per motum ad formam. Quando autem dicitur tertium, tune dicitur, seu tangitur primum movens. .

Ad aliud dicendum, quod Aristoteles videtur terlium dicere in XI prime Philosophiae, ubi dicit sic : Primum prin- cipium omnium non movetur nec substantialiter, nec accidentaliter, sed movet : et facit primum motum aeternum. bat generationem esse et corruptionem, nisi congregationem et segregationem : et ideo quia leve hoc est repellere, Magi-

Ad aliud dicendum, quod Epicurus ponebat inane, et atomos : et non dice— ster non posuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11