Articulus 10
Articulus 10
An Aristoteles sufficienter determinavit mundum esse aeternum sicut et imponitur ?
Hic ut sciatur opinio Aristotelis, necesse est querere duo. Primum, Utrum Aristoteles sufficienter determinaverit mundum esse aeternum sicut imponitur ei? Secundo, de ratione principiorum duorum, quae posuisse ab aeterno hic dicitur a Magistro.
Quia vero de hac materia alibi tractavimus, tenebimus hic viam breviorem, et ponemus septem vias quas collegit Rabbi Moyses in secunda collatione libri Ducis neutrorum 1, et videbimus quantum concludere possunt.
Prima via est ex natura motus circulorum, et est in principio VII Physicorum, et colligitur in quatuor rationibus.
Prima est, quod auctoritas omnium veterum concordat in hoc, quod motus celi non incepit, praeter unum, scilicet Platonem. Et ista ratio antiquorum fundatur super duas propositiones. Una est, quod motus ceeli sit principium, et causa omnium quae moventur, et fiunt postquam non fuerunt. ;
Secunda autem est, quod quidquid est principium primum omnis factionis et inceptionis omnis rei, quod hoc nec factum est, nec incepit: quia aliter iretur in infinitum.
Et has propositiones leve est probare : sed quia conceduntur fere ab omnibus intelligentibus, ideo procedatur ex eis sic: Quidquid est principium et causa omnis factionis et inceptionis, ipsum nec factum est, néc incipit: motus primi mobilis principium est omnis factionis et inceptionis : ergo nec factus est, nec incepit.
Alia ratio penes eamdem viam, est ducens ad impossibile. Detur enim, quod incepit : aut igitur incepit sicut posuit Empedocles, aut incepit sicut posuit Anaxagoras. Empedocles ponit multoties incipere motum universe substantie, et multoties desinere: quia ipse dicebat, quod materiale principium est mixtum ex omnibus, et moventia erant duo, scilicet lis et amicitia: et amicitia movente conveniunt diversa mixta et contraria in actum unius generati per casum et fortunam: et ideo hoc casu factum est coelum, et hoc terra, et sic de aliis. Unde est illud quod ipse dixit ibi, capita Germanorum esse sine cervice, quae postea per litem et amicitiam distincta sunt. Lis autem movet secundum eum, quando resolvuntur contraria in corruplione generati: et hoc dicebat multoties fieri, etiam secundum universum mundum: sicut dicitur de eo, quod ipse ponebat hoc fieri in anno magno qui vocatur annus Empedoclecius, et constat ex triginta sex millibus annorum, ut dicunt (sed hoc non est authenticum sed fictum), propter hoc quod motus stellarum fixarum, qui est motus octave sphere, secundum Ptolemeum est super polos circuli signorum ab Occidenie in Orientem, centum annis, secundum divisionem circuli, in trecentesimo gradu uno, et completur in triginta sex millibus annorum secundum divisionem circuli in trecentas et sexaginta paries, quae gradus vocantur. Annaxagoras autem ponebat omnia esse mixta, praeter agentem intellectum, et semel tantum incepisse motum agente intellecta in ipso mixto faciente distinclionem, et faciente mobile et motum ejus primum. Igitur isti ambo concordant in hoc, quod motus incepit ex defectu mobilis: quia enim mobile non semper fuit, ideo motus ejus non semper fuit, sed incepit. Sed differebant istiduo: quia unus ponebat moventia duo non semper eodem modo se habentia, scilicet Empedocles, litem, et amicitiam. Alter autem, scilicet Anaxagoras, ponebat movens unum et uno modo se habens: sed quod non semper movet propter defectum mobilis.
Et contra hoc objicit Aristoteles sic: Si motus non semper fuit: aut hoc fuit quia mobile non erat, et ideo non erat motus, sicut dicebant ambo illi: aut quia et si mobile erat, tamen non movebatur, eo quod movens non uno modo se habuit ad ipsum semper: sicut dicebat solus Empedocles. Si primo modo: ergo oportebat mobile prius fieri, quod non fuit sine mutatione sui ad esse: ergo mutabatur ad esse, sive ad formam sue speciei. Omnis autem mutatio causatur a motu locali: ergo motus localis fuit movens ad esse primum mobile: ergo motus localis fuit antequam inciperet motus localis primus, quod est impossibile : ergo non incepit per hunc modum. Si autem incepit secundo modo, tunc fuit mobile et movens: sed non movit, quia non erat dispositum ad motum: ergo oportuit ipsum disponi: sed disponi est alterari: ergo alterabatur. Et quidquid alteratur, movetur ex alio motu primo causante alterationem, qui est localis: ergo iterum sequitur motum fuisse ante primum motum: quod est impossibile : ergo non incepit motus.
Tertia ratio sive via est a natura temporis ibidem sumpta: quia tempus est passio motus, et nihil est de tempore accipere nisi nunc: nunc autem medietas semper est inter preteritum et futurum: ergo ante quodlibet nunc, est accipere preteritum : et post quodlibet, est accipere futurum ; ergo numquam incepit, et numquam desinet: ergo nec motus, cum tempus sit passio motus : ergo nec mobile, cum motus sit passio mobilis.
Quarta ratio est ad hoc quod non destruitur per eamdem rationem: quia incideret idem inconveniens, scilicet, quod post motum localem esset motus, propter alterationem vel corruptionem mobilis, vel motorum: quia non deficit nisi aliter se habente motore, vel mobili, vel utroque.
Secunda via etiam vadit ad utrumque, scilicet, quod motus non inceperit, nec desierit : et est per rationem materie, et ponitur in fine primi Physicorum sic: Detur quod materia inceperit esse. Quidquid autem incepit esse, movetur et mutatur ad esse, et non mutatur nisi ex privatione et super materiam: cum igitur esse rei precedat fieri, et fieri ponat materiam supra quam sit, materia erit antequam incipiat esse materia, quod est impossibile: ergo non incepit. EKodem modo probatur, quia non desinit. Quia omne quod corrumpitur, in materiam corrumpitur : ergo est In materia postquam corrupta est natura, quod est impossibile: ergo materia est ingenerabiliis et incorruptibilis : ergo et mundus secundum sua principia prima.
TERTIA via est collecta de natura ccoeh, cujus materia elongata est a generatione et corruptione : sicut omnes ratiocinantes croncorditer dicunt, quod propter hoc sit locus Dei incorruptibilis. Et fundatur hoc super tres rationes: quarum una est, quod omne quod generatur, corrumpitur determinato tempore. Secunda est, quia ccoelum non est corruptum, nec aliter se habens a primo tempore considerationis Philosophorum. Tertia, quod manente celo, est motus ejus, et totus mundus manens. Ex his arguitur sic: Omne generatum corrumpitur determinato tempore: coelum non corrumpitur tempore determinato: ergo coelum non est generatum: ergo non incepit. Cum igitur ipsum per motum suum producat anima- lia et plantas, et sit ut vita quaedam existentibus omnibus, etiam generatioinferiorum non incepit. Et haec trahitur de fine primi Celi et Mundi, et multipliciter ibi probatur.
Quarta via non est Aristotelis, sed est Commentatorum ejus Grecorum quorumdam, ut Alexandri, et Themistii, et quorumdam Arabum, ut Averrois, et aliorum, et est hec: Nihil incepit esse quod prius non fuerit in possibilitate : omnis autem possibilitas est in materia : ergo nihil incepit esse, quod non exeat de potentia ad actum: ergo movetur: et sic ante primum motum erit motus, quod est inconveniens : ergo non incepit mundus.
Quinta via est eorumdem: Si Creator modo creat, et ante hoc non creavit, est in potentia ad creandum. Nihil autem in potentia ens, extrahit seipsum de potentia ad actum: ergo Creator habet alium nobiliorem se qui extrahit eum de potentia ad actum, quod est inconveniens : ergo ab aeterno creavit mundum, et non incepit.
Szexra via est eorumdem: quia omne agens per voluntatem, nunc agens, et ante non agens, indiget altero duorum, scilicet, aut removenie impedimentum sue actionis cum velit agere, si sit quod prohibeat: aut expergefaciente voluntatem, cum modo velit, et ante hoc non voluerit, Et-hoc probant per simile in nobis agentibus aliquid per voluntatem. Sed utrumque illorum absurdum est credere de Deo: quia ad unum sequitur quod sit impotens,.et ad aliud sequitur quod sit alio modo se habens et alterabilis : ergo non incepit creare.
Seprima via sumitur ex eisdem: et tamen fundatur super quasdam propositiones primae Philosophiz, quod scilicet ordo primi motoris ad motum est subStantia sua et voluntas sua. Sicut ergo numguam defuit ei substantia sua, ita numquam defuit ei motus et mobile. Prima autem probatur ex hoc: quia quidquid est in Deo, Deus est, cum ipse sit simplex, ,
Unde etiam admirantes dilatant os contra fidem, dicentes: Quid cause est quod heri creavit mundum, et non pridie, vet ante unum annum?
Ad idem Doctores afferunt plures rationes : sed duas ponam, scilicet, quod infiniti motoris est infinitus motus : Deus autem est motor infinitus : ergo infinitus est motus: et non est infinitus velocitate: ergo necesse est quod sit infinitus in tempore. Et hoc fundatur super finem VUE Physicorum, et super quasdam propositiones penullimi capitis libri XI prime Philosophie. Secunda est quod idem eodem modo se habens, semper facit idem: ergo ab aeterno movit ut modo.
Item, Hoc videntur dicere quedam auctoritates Catholicorum Doctorum. Dicit enim Boetius in quinto de Consolatione, quod temporis patitur conditionem : licet illud (sicuti de mundo censuit Aristoteles) nec cceperit umquam esse, nec desinat, vitaque ejus cum temporis infinitate tendatur: nondum tamen tale est ut aeternum mensura credatur. Ergo videtur, quod mundus et tempus non inceperunt: et tamen non sequitur quod sint aeterna.
Idem, infra parum: "Unde non recte qui cum audiunt visum Platoni mundum hunc non habuisse initium temporis, nec habiturum defectum: hoc modo mundum conditori conditum coewternum fieri putant. Aliud enim est per interminabilem duci vitam, quod mundo Plato tribuit. Aliud interminabilis vite totam - pariter complexam esse presentiam, quod divine mentis proprium esse manifestum est. Neque Deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate, sed simplicis potius proprietate nature." Ex hoc accipitur, quod non duratione habente aliquam processivam quantitatem Deus fuit ante mundum, sed simplicis proprietate nature, ut causa totum sibi presens habens causatum. In hac autem auctoritate etiam aliud difficile est, scilicet, quod dicit secundum Platonem tempus non incepisse: cum hee opinio non fuit Platonis, sed Aristotelis : Plato autem dicebat tempus incepisse cum ceelo: sicut eliam apparet in 7?- MeO.
Item, Objiciunt quidam sic: Deus bonitate creat mundum: sed ab aeterno est bonum : ergo ab aeterno creat.
Item, Non est necesse, quod causa causatum durationis quantitate precedat : sicut apparet in duobus exemplis Augustini, scilicet, de pede in pulvere et vestigio: vestigium enim esset aeternum, si pes in pulvere esset aeternus.
Item, de radio super Oriente et elevatione solis. Dies enim fit a sole ascendente super hemispherium: et tamen non est post solis ascensionem : ergo etiamsi concedunt Philosophi quod Deus est principium totius mundi, sicut omnes concedunt, non est necesse ponere propter hoc mundum incepisse.:
Sep conrra hoc sunt rationes, quarum etiam examinabimus virtutem inferendi, propter hoc ne simplicites ab infidelibus confundantur, si forte eas incaute proponant.
1. Via fortior est, quod si Deus est. causa mundi et ceeli, et ab eo intelligibile, et quidquid sub ipso est (ut dicunt Philosophi) aut est causa substantie ipsorum, ita quod ab ipso habeant substantiam et esse snbstantiale: aut secundum aliquod accidens vel proprietatem tantum. Si primo. modo, inde proceditur sic : Quidquid accipit substantiam ab aliquo, et non est semper in fieril, mecesse est ut quandoque incipiat: ergo non ab eterno: ergo omnia inceperunt secundum substantiam. Si autem non accipiunt substantiam ab ipso, sicut a causa, tune non reducuntur omnia ad unum, sicut ad unum principium universi esse: et hoc est contra eos, qui in suis metaphysicis multipliciter probant, quod . omnia reducuntur ad unum, sicut ad principium universr esse. Et haec dicit Alexander in quadam epistola, et Avi cenna dicit, quod est opinio Aristotelis et omnium Philosophorum.
Si autem dicas, quod verum est, si ista sunt facta: sed ego dico, quod esse eorum est fieri. Contra: Gelum et intelligentia quae prima est inter eas quas ponunt Philosophi, sunt completa in se completione maxima: ergo ab eisdem universaliter removetur fieri: quia hoc est imperfectum: ergo necesse est, Si sunt causa, quod sint quandoque causata.
Si dicas, quod causa prima est intelligentia omnino simplex, et agit per necessitatem nature, sicut lux, et actus ejus est intelligentia prima post eam, et post actum illius est intelligentia tertia, et ille non sunt eque simplices cum prima intelligentia quae est causa omnium ; tune necessario habebo propositum, quod omnia inceperunt. —
Et ut hoc liquidius videatur, videamus opinionem Philosophorum. Dicunt enim, quod intelligentia prima propter hoc quod nihil sui est potentia, non producit nisi intelligentiam quae est post eam et primi ordinis inter motores. Illa vero probatur distare a causa prima quae non est composita, per hoc quod redit super essentiam suam, quia intelligit seipsam : et ita est composita, et habet aliquid potentie#, quod est intellectum, et aliquid splendoris primi, quod est intellectus et de natura intelligentia agentis universaliter: et ideo illa intelligentia potest ptoducere duo, scilicet, orbem quem movet, et intelligentiam secundi ordinis : et ideo quia primus orbis fluit secundum causalitatem ab intelligentia primi ordinis, movetur motu uno tantum. Intelligentia autem secunda iterum compositior fit, quam illa quae est ordinis primi inter causatas. Et ideo ex parte illa qua est in potentia producit orbem. secundum, qui movetur duobus motibus: et ex parte illa qua est in ea natura universaliter agentis intelligentie, fluit ab ea intelligentia tertii ordinis, et sic deinceps usque ad spheram lune, cu- jus motor producit intelligentiam dicti ordinis, quae irradiat super animas rationales.
Sed quod hoc totum absurdum sit, de facili probatur. Queritur enim, Unde venit materia quae potentia est ad sitam intelligentie primi ordinis, cum ipsa non sit possibilis ad motum in loco et non erit assignare. Item queritur, Unde veniat materia difformis in partibus. cceli, | ut quaedam sit stella pervia, quaedam similiter, quedami aliter naturaliter intelligentie secundi ordinis? et iterum non est assignare. Item queritur, Utrum ille materia, scilicet coli et stella, sint una materia secundum naturam, vel diverse ? Si una: ergo unum habet motum, cum Motus indicet naturam materis etiam secundum eosdem Philosophos. Si autem diversa :. ergo non fluit ab una simplici intelligentia secundum ordinem quem ipsi ponunt: ergo patet, quod positio nulla est. Ponunt enim illi quod ab uno simplici non est nisi unum duplex: et ab illo aliqualiter duplici causantur duo, secundum nature ordinem, et non duzwe materie unius causati. Si dicas, quod non est probatum, quod due materie sint secundum naturam siellarum, et ceeli, hoc nihil est: quia jam prasuppositum est ab eis quod motus indicat materiam, et compertum est, quod diversi sunt motus uniuscujusque ceeli, et suae stelle, vel suarum stellarum, quae sunt in ipso.
2. Item, Alia via videtur mihi fortis contra istam positionem, scilicet, quia omnis diversitas necesse est quod reducatur in principium aliquod unum secundum Philosophos predictos: sicut elementata in elementa, et in loca sua: et loca in orbem: quia quod propinquius est celo, communicabit cum ipso in splendore, et subtilitate, et colore propter motum: et secundum distantiam ab illo ingrossant et inspissant. Videmus autem in ceelo secundo maximam diversitatem : quod est cclum octavum, et vocatur stellarum fixarum. Quero ergo, Quod sit principium istius diversitatis, quod in loco uno quedam stelle propingue sunt et multe sicut in Galaxia: in alia autem sunt plures et distantes, et majores et minores diversorum effectuum? Aut enim hoc est a principio agente eas et ordinante: aut a casu et fortuna: aut ipsum est princi-~ pium. Si autem primo modo: aut illud principium facit hoc per necessitatem nature, ut urit ignis, aut per electionem. Si per necessitatem nature: cum illud principium sit intelligentia, oportet quod intelligentia esset magis multiplex quam mixtum : quiamixtum minus est compositum quam compositum ex diversis partibus in forma, ut caro, et os: et coelum, et stelle diverse. Si autem per electionem et sapientiam facit, tunc concluditur propositum fidei nostre, quod Deus facit illud ut vult, et quando vult, etnon ab aeterno. Si autem est casu, hoc non dicit Aristoteles : quia ipse vult, quod nihil fiat casu nisi quod raro fit: sed in superioribus semper est unus modus: ergo nihil ibi fit casu. Si autem esset per se principium, tunc multe forme essent principium primum, quod falsum est: ergo relinquitur, quod agat et faciat illud Deus per liberam voluntatem, sicut vult, et quando vult: ergo non concluditur aeternitas. Et iste rationes sunt collect ex Philosophis, scilicet Moyse, et alls.
3. Aliam inducunt multi, et est hec, quod nihil est infinitum actu, nec magnitudine, nec multitudine. Detur ergo, quod mundus principium non habuerit, tune sequitur infinitas fuisse revolutiones ante hance revolutionem, et infinita facta ante hoc factum quod modo est: sed infinita non contingit pertransire: ergo numquam contingebat devenire ad hoc factum quod modo fit, et usque ad_ hance diem quae fit presenti revolutione: hoc autem falsum est: ergo mundus incepit tempore determinato. Et hanc rationem inducit Commentator super VII Physicorum, Et dicit, quod loquens de sua lege, illam Philosophis objecerit, et nititur eam dissolvere quantum potest : et tamen non potest evadere quin dicat infinita precessisse in revolutionibus et factis, sed per accidens: quia revolutiones distinguuntur quoad nos, et facta pracedentia non habent ordinem substantialem ad factum istud: et ideo concedit, quod facta infinita per accidens bene. precedunt id quod fit modo: quia sic per ordinem substantialem non est transitus per omnia illa usque ad istud. Et satis patet, quod solutio est debilis.
4. Item, Objiciunt multi, quod in nullis creatura comparabilis est Creatori: ergo nec in duratione: ergo non debet esse sine principio durationis, sicut Deus.
Hee autem hic sufficiant: quia alia. omnia loca ubi Aristoteles aliud de hoc dixit, inquisita sunt: et ostensum quid. potest, et quid non potest concludi ex illis.
Sorutio. Absque dubio nihil probabilius etiam secundum rationem est, quam inceperit, sicut dixit Moyses, et hoc fide tenendum. Sed hoc impossibile est, quod inceperit per motum et generationem: vel desinat per motum ad aliam formam, vel corruptionem adaliam materiam: et hoc solum probant ille rationes, quae sunt Aristotelis: unde ille nihil contra fidem concludunt.
Er per haec patet solutio ad omnia illa que sunt adducta usque ad quartam viam, que non est Aristotelis, sed Commentatorum qui absque dubio hereses induxerunt. Et ad illam dicendum est, quod hee est falsa. Nihil incipit esse nisi quod ante est in possibilitate. Sed'vera est in his quae incipiunt esse per generationem supposita materia. De creatis autem quae incipiunt per voluntatem et electionem creantis, falsa est: nisi intelligatur possibilitas potentiae creantis: sed hoc est improprie : quia nihil proprie secundum. Philosophos est in potentia secundum causam efficientem, sed secundtm ma- teriam ordinatam aliquo modo ad formam illam ad quam esse dicitur in potentia: quia dat regulam Commentator super nonum prima Philosophie, quod. nihil est in potentia in alio, nisi quod uno motore educitur de illo: ut idolum in cupro in potentia, quia motore artis educitur: et cuprum in argento vivo et puro et sulphure puro, quia calore solis in visceribus montis minerale educitur de illo, et sic de aliis.
Ap guinram viam dicendum, quod est instantia intellectus agentis universaliter in nobis, qui quandoque extrahit species intelligibiles, et quandoque non: absque eo quod sit in potentia. Si dicas, quod intellectus universaliter agit, sed non sunt semper phantasmata presentia: et ideo quod non semper ea intelligit, hoc non est ex defectu suo, sed ex absentia ejus in quod agat, non facio de hoc vim: quia sive sic sit, sive aliter, propositio illa habet instantiam: et dico, quod in Deo non concludit qui agit quando vult, et non est in potentia.
AD SEXTAM Viam spe responsum est in primo libro Sententiarum, quia voluntas Dei ab aeterno determinata est ut sit hujus, et ut modo, vel tunc fiat : et ideo nullo indiget removen te impedimentum : et tamen nova non est secundum volita..
Ap sEptimam dicendum, quod licet substantia Dei sit voluntas ejus, et e converso, et per suam substantiam moveat : tamen aliud est connoiativum voluntatis, et aliud substantie : et ideo ratio illa est infirma nihil concludens.
AD ADMIRATIONEM eorum dicendum, quod magis sunt deridendi qui querunt contra artem ab eis traditam : quia soluta questione remanet eadem questio. Ponamus enim, quod mundus duraverit mille annis, vel quantumvis quam modo: adhuc omnino idem queritur.
Ad aliud dicendum, quod infiniti motoris moventis secundum infinitum posse, debet esse actus infinitus : sed moventis per electionem et voluntatem est motus prout voluerit, et quamdiu voluerit.
Ad aliud dicendum, quod idem eodem modo se habens, quod est ratio diversorum per exemplar et ideas potest producere diversa secundum rationes illas : sed hoc verbum est dictum de corpore moto quod causat per necessitatem suae essentiae et sui motus, et de illo est vera propositio.
Ad avcroritarem dicendum, quod ipse non intendit, quod Deus aeternitate non precessit mundum : sed quod non precessit duratione quae sit proprie quantitas divisibilis : quia omnis talis quantitas a quantitate corporis causatur. Unde si nonesset continua quantitas spatii, motus non esset continuus, nec etiam tempus. Et ex hoc patet quod mirabiliter errant qui dicunt evum, quod est in simplici non secundum spatium aliquod, esse continuam quantitatem. Sed Boetius loquitur ex hypothesi exponens diffinitionem zternitatis : quia etiamsi tempus esset interminabile, adhuc non esset totum simul et perfectum, et sic deficeret ab aternitate : quia a simplicitate per motum distaret, et a perfectione simul: quia descenderet in infinitam temporis successionem.
Av atiup dicendum, quod per proprietatem simplicis nature notat eternitatem qua Deus precedit mundum. .
On this page