Text List

Articulus 12

Articulus 12

Quid sit causa creationis totius universi esse ?

ARTICULUS XII. Quid sit causa creationis totius universi esse ?

Gravis autem questio incidit circa primum, de fluxu omnium creatorum a Deo, et tenet haec questio fructus totius scientie istius, si posset bene investigari.

1. Videtur autem per Litteram. nihil causari in rebus creatis nisi per actum creationis : quia dicit sic : "Credamus igitur rerum creatarum celestium vel terrestrium, visibilium vel invisibilium, causam non esse nisi bonitatem Creatoris, etc.": ergo nulla alia est causa : ergo nulle sunt cause naturales.

2. Item Causalitas quae removetur a causis superioribus, non potest convenire inferioribus: factura autem rerum naturalium removetur ab Angelis, qui sunt mo-

tores orbium, ut multi etiam Catholici dicunt : ergo removetur etiam a motu mobilium, et a motu causarum inferio- - rum. Szecunpa subjicitur in ZLiééera in sequentibus, scilicet,, quod Angeli non faciunt res, licet ministrent. Prima probatur ex hoc quod dicit Aristoteles in VIIT Physicorum, quod non moventibus primis, cessabit motus etiam in secundis : quia ordinate descendit a superioribus in inferiora.

3. Item, Adhuc subjiciunt quidam sic: Quidquid facit aliquid, non extrahit ipsum de potentia ad actum, nisi per id quod est actu : ergo oportet, quod faciens et factum sint in actu ejusdem speciei. In actu autem illo nihil est in semine hujus generati, nec etiam aliquid in stellis est in actu generati illius: ergo oportet, quod forma specifica detur per creationem.

4. Item, Accidens non facit substantiam : qualitates autem prime quae sunt in materia, sunt accidentia: ergo non faciunt formam substantialem. Nec aliquid movet materiam et transmutat, nisi ille : quia nihil tangit materiam, nisi ille : ergo videtur, quod ab illis non potest induci. Cum igitur nihil aliud sit in facto, nisi Deus solus qui est ubique, videtur quod omnis forma detur ab ipso per creaticnem. -

5. Item, Nihil agit ultra propriam speciem : virtutes qualitatum primarum et stellarum agunt in hanc materiam generabilis hujus : ergo non ultra speciem. Non autem est de specie earum generatus homo, vel asinus: ergo non agunt formam asini, vel hominis, vel alterius : ergo necesse est; quod educatur per creationem in esse. PRIMA probatur ex eo quod omnis actio est aforma, et ideo non excedit eam. Szcunpa per se patet.

6. Item, Videtur sequi ex illo quod habetur, Joan. v, 17: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Et, Joan. xv, 5: Sine me nihil potestis facere. Et, Joan. 1, 3: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et, ad Hebr. 1, 3: Portans omnia verbo virtutis suz. Per haec et alia quae supra in I Sententiarum habuimus ab Augustino, quod quia Philosophi Deum videre non poterant, licuit vanitati Philosophorum querere causas proximas.

SED CONTRA : 1.Damascenus dicit, quod nulla res est gue non habeat propriam operationem : ergo videtur, quod omnis res aliquid operetur.

2. Item, Idem dicit, quod sires non habeat propriam operationem, quod etiam non habet propriam naturam : et hoc idem dicit Philosophus in primo Ethicorum, quod omnis rei est aliqua operatio secundum naturam suam : ergo videtur, quod non solus Deus dicendus sit facere totum.

3. Item, Secundum rationes philosophicas, abuno simplici non est nisiunum immediate: et ab uno quod est in se possibile, et habet necesse esse a primo, possunt esse duo : unum motum, et alterum non motum : ergo videtur si hoc est verum, quod non immediate ipse operetur omnia.

4. Item, Nos videmus, quod accedente sole, ca quae sunt circa nos vegetabilia flores emittunt : et magis accedente dirigitur humor eorum in decoctionem et maturitatem, et statu coloris exsiccantur et resudant ut fiant convenientia ad esum: ergo alia corpora animantium et hominum sunt mutabilia in corporibus eorum, et in seminibus ad generationem, et sic de aliis : ergo videtur, quod et superiora et inferiora agunt formas aliquas.

5. Item, Job, xxxvi, 33 : Nemguid nosti ordinem cali, et pones rationem ejus in terra ? ergo ordo cexli operatur aliquid in natura: quia ratio ejus non potest poni in terra.

6. Item, Incassum videtur Deus fecisse orbes et elementa cum virtutibus moventibus, si tantum esset materia, et nullo modo formas agerent, et secundum hoc natura esset imperfectior arte : quia ars facit aliquam formam : natura autem nullam secundum ilud dictum : Si omnes forme creantur a Deo. Quae quia absurda sunt, non potest dici quod actus creationis terminetur ad quamlibet formam.

Si dicas, quod natura operatur formam educendo ipsam de materia, et Deus, et immediatius Deus quam natura : hoc nihil videtur esse, quia

1. Duo secundum eamdem rationem causalitatis non ordinant ad idem eque immediatum, quia utraque agerent unum per se: et sic actu essent duo, et non unum. Et haec est objectio Commentatoris super VILL Physicorum.

2. Item, Alterum superflueret : si enim utrumque est aque immediatum, neutrum accipit causalitatem ab alio: ergo unum non dependet ab alio : ergo alterum superfluit.

3. Item, Impossibile est duorum differentium specie et genere agentium per se actum esse unum specie : Deus autem et causa efficiens alicujus proxima, quecumque illa est, differunt specie et genere, et ufrumque agit per se : ergo impossibile est ipsorum factum vel actum unum esse : ergo falsum est, quod ambo agant eque immediate.

Solutio. Prenotande sunt opiniones tam Philosophorum quam Doctorum sacre Scripture circa questionem istam. -

Nota igitur, quod antiquorum Philosophorum qui fuerunt ante Aristotelem opinio dividitur per quatuor vias: et omnes supponebant duas propositiones, quae male intellectae fuerunt eis fomes erroris. Una illarum est, quod ex nibilo nihil fit. Alia fuit, Omne quod extrahit aliquid de potentia ad actum, simile est illi in actu secundum speciem. Venerunt igitur primo Epicurei dicentes : Si ex nihilo nihil fit, necesse est supponere materiam, et locum illius, et ideo posuerunt inane et atomos. Ttem, si non fit res in actu nisi per id quod est in actu: cum nulla res sit in actu antequam fiat, sequitur quod nulla res veram formam substantialem habeat : et generatio non sit nisi congregatio atomorum, in corruptio disgregatio eorumdem : et forme quae videntur sunt ex ordine atomorum in composito congregatorum ; ut atomi rotundi acuti constituunt ignem, et lati quadrati terram, et sic de aliis. Et illius defensores fuerunt Democritus, et Leucippus.

Alii propter easdem propositiones dixerunt non esse nisi mixturas elementorum, et in quadam ratione constitui os, et in quadam carnem, et sic de aliis: quorum nihil vere forma est : sed lite et amicitia moventibus conveniunt. Et illus opinionis sectator fuit Empedocles,

Alii viderunt res vere habere formas, et quia non viderant quod ex potentia possent educi,sed si fierent cum ante non erant, sequeretur quod aliquid fieret ex nihilo, concesserunt omnes fuisse ab eterno in materia actualiter, sed latere: et tune fieri rem, quando incipit discerni forma ejus, aliis obscurantibus eam divisis

ab ea. Et illi ponunt omnia esse in _omnibus, et elementa infinita esse : quia omne homogeneum in partibus est elementum secundum eos. Et hance opi_nionem defendit Anaxagoras. Et si queritur, Quid discernit formas quae latuerunt ? dicunt quod intellectus agens purus et immixtus.

Quarti propter eamdem causam posuerunt formas omnium rerum triplices, scilicet, aeternas generantes, et mathematicas quae sunt principium scientiarum, et _particulares generatas. Et hanc tenuit Plato et prevaluerat usque ad tempus Aristotelis. Scientia autem quae habebatur istius opinionis, est ex quodam antiquo Philosopho, nomine Pythagoras.

Illi autem qui incedunt via Aristotelis, et nituntur exponere eum, sicut Alexander, et Avicenna, et Averroes, et alii, diversificati sunt in duas partes : et conveniunt tamen in uno, et differunt in duobus. Avicenna enim et fere omnes alii concedunt istam, quod illud quod est in potentia non fit in actu, nisi per id quod est in actu semper. Et illam negat Averroes, et quidam alii secum : sed differunt etiam in hoc quod Avicenna supponit, quod omnis forma sit data ab intelligentia ex qua fluunt omnes forme, et illa sit plena formis, et habet influentiam super naturam, quando per motum ceeli et causas proximas preparata est materia : et etiam habet inftuentiam super intellectum possibilem in nobis ; et omnis forma est -irradiatio splendoris ejus. Et hanc intelligentiam vocat intelligentiam decimi ordinis : quiaipse supponit, quod novem sint causata prima per ordinem ante elementa et elementata, scilicet nove sphere, et decem intelligentie. Et qualiter hoc probetur, longum esset valde. .Sed Averroes non convenit se- ~ cum in hoc: quia ipse dicit Aristotelem sentire, quod omnes forme sunt potentia in materia, et omnes extrahuntur ex ipsa per motores proximos, secundum communicationem triplicis virtutis, scilicet elementalis, et cceli, et formative virtutis

in semine, sicut supra dictum est : et hoc est magis probabile.

Nostri autem Doctores habent duas vias, scilicet, quod omnes forme creantur, et quod actus creationis compleat omnem nature motum, et quod natura non faciat nisi preparando materiam. Et hee opinio in paucis defenditur. Secunda est, quod Deus operetur in natura et cum ipsa, in hoc quod dat ei esse et operari et continet ipsam principaliter in ipsa: et quod sua operatio non est separata ab opere nature, ut ipse agat in parte una, et natura in alia. Et haec est probabilior. Et puto, quod vera est. Secundum hance dicendum, quod post opera sex dierum nihil de novo creatum est: quia creatio nihil supponit. Propagatio autem supponit opus nature : et bene concedo, quod hoc est ordinatum, ut inferiorum diversitas et feratur in motum ceeli diversimode accedentem et recedentem ad inferiora propter diversitatem et obliquitatem et rectitudinem cireulorum, et hec rursus diversitas in motores a motorum posteriori ad primum usque ad Deum, cujus virtus et essentia non separatur ab aliquo usque ad ultimum, quod est ita motum quod nullo:-modo movet. Et sic consistit universalitas in ipso, quasi in fonte et corde suo: quia tota fluit ab ipso, et continetur ab ipso, et regitur, et retorquetur in ipsum.

Er wac est causa quod dicit Augustinus, quod sua bonitas est causa omnium, et non excludit propter hoc secundas causas, quae non habent virtutem causandi nisi ab ipso continente.

Ad aliud dicendum, quod Angeli: dicuntur non esse creatores, sed bene sunt cause per multorum naturalium motum.

Ad aliud dicendum, quod haec propositio est falsa : Nihil fit in actu nisi per id quod est in actu, et supra responsum est ad eam, nisi forte dicatur quod ratio exemplaris qua id quod fit, est in. mente divina actus ejus : sed hoc dicitur improprie.

Ad aliud dicendum, quod accidens. ut accidens non facit substantiam : sed secundum quod est proprietas naturalis elementi conjuncta virtuti clesti, et formative virtuti in semine bene facit formam substantialem, transmutando materiam ex qua educitur.

Ap ALIUD responsum est supra qualiter aliquid agit vel non agit ultra speciem.

Ap omnes autem auctoritates inductas dicendum, quod non estendere intendunt nisi quod Deus principaliter agit, quo subtrahente suam actionem, nullum illorum ageret vel permaneret in esse. Et hoc verum est secundum Philosophos.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12