Articulus 13
Articulus 13
An anima et Angelus specie conveniant, vel specie differant ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Eamque hoc modo distinzit, ut pars in sui puritate® maneret, etc."
1. Et hoc non potest esse, nisi sint ejusdem speciel : ergo videtur, quod anima rationalis et Angelus sint ejusdem speciei.
2. Hoc etiam videtur alia ratione. Eorum enim est specis una, quorum differentia ultima constitutiva est una: sed. ultima differentia constitutiva est una, scilicet, rationalis : ergo videtur, quod anima et Angelus sint ejusdem speciei. Prima patet per se. Secunpa accipitur ex Litiera : quia utramque naturam dicit esse rationalem.
3. Item, Gregorius dicit, quod homo est omnis creatura : quia est cum lapidi- bus, vivit cum arboribus et plantis, sentit eum brutis, et ratiocinatur cum Angelis: ergo homo et Angelus conveniuntin ultima differentia constitutiva.
4. Item; Hadem est impressio imaginis (ut dicit: Gregorius) in anima rationali, et in Angelis : ergo species una.
5. Item, Quorum perfectio secundum _ gratiam et gloriam est una, ipsa sunt eadem specie: sed animarum rationalium et Angelorum secundum gratiam et gloriam perfectio est una: ergo ipsa sunt in specie una. Prima probatur ex hoc quod diversa perfecta non sunt proportionata ad eamdem proportionem. Constat autem quod perfectiones secundum proportionem perfectorum dantur. Secunda autem patet per illud Deuter. xxxul, 8, secundum translationem Septuaginta : "Statuit.terminos populorum juxta numerum filiorum Dei !."
6. Item, Plus distat intellectus agens et possibilis in nobis, quam intellectus agens et Angelus : anime autem nobilissimum est intellectus agens, qui possibili non facit differentiam specie : ergo multo magis faciet eamdem speciem cum intellectu agente in Angelo.
Si dicas, quod intellectus Angeli est. deiformis, sed “intéllectus Hominis-non : quia iste: educitur de potentia ad - -actum, sed non intellectus Angeli - qui habet species concreatas, Contra : Perfectum et imperfectum secundum eamdem formam non variant- speciem: quia aliter debilis oculus et fortis esset diversa specie, quod falsum est: ergo videtur quod hoc non impediat.
Si dicas, quod Angelus non est unibilis corpori, anima rationalis sic : hoc videtur primo falsum, quia -
2. Preterea, Unio est relatio quedam que secundum naturam sequitur esse suorum extremorum: quod autem se- quitur esse (ut. dicit Boetius) est de ac cidentalibus : ergo nec constituit speciem, nec constitutam diversificat. ,
SED CONTRA : 1. Quibus est aliqua natura communis secundum speciem, illis est commu- ne quod sequitur naturam illam in quan-: tum est ipsa. Si ergo anime et Angelo est una natura secundum speciem, habebunt etiam communia consequentiam illius nature. Consequentia autem naturam angelicam (ut dicit Magister infra)- sunt quatuor, scilicet, subtilitas essentie, perspicacitas intelligentie, et discretio personalis, et liberum arbitrium. Sed constat, quod discretio personalis, nec etiam perspicacitas intelligentie angelige convenit anime : ergo non sunt ejusdem speciei.
2. Item, Quaecumgue sunt ejusdem: speciei, sunt ejusdem ordinis secundum. naturam, vel alteri fieret injuria : ergo si anima et Angelus sunt ejusdem speciei, ipsa sunt pjustem ordinis secundum naturam. Propatio prime : quia queelibet pars ignis est sursum, et quelibet rana in palude. Secunpa autem supponitur ex hypothesi. Inde sic :. Anima et Angelus sunt ejusdem speciei : ergo ejusdem ordinis : ergo si Angelus est sursum ante faciem Dei, ibi etidm secundum naturam erit anima: et si anima . est. deorsum unibilis corpori, ibi etiam erit Angelus, quod falsum est : ergo anima et Angelus non sunt ejusdem speciei.
Solutio. Dicendum, quod anima et Angelus differunt specie: et hoc qua-~ liter sit ut intelligatur notandum, quod © in toto pctestativo partes specierum_ distinguunt secundum ordinem potestatis in plus et plus : et ideo sicut rationale dicit speciem anime. ultra sensibile secundum quod est in bruto, in. quo sensibile est ut species: cum tamen in homine sit ut potentia, sicut trigonum in tetragono : ita intellectuale constituit speciem ultra speciem rationalis, licet rationale sit in ipso secundum rationem potentia. Et hoc scitur per actum et medium intelligendi : intellectus enim Angelorum sine collatione et inquisitione est, et perficitur formis universi ordinis causarum naturalium in primo. instanti creationis suae : noster autem intellectus non perficitur nisi collatione et inquisi-- tione : et ideo est in umbra_ respectu illius, et non habet species nisi acceptas ad perfectionem scientia. Et hoc est quod dicit Isaac in libro de Diffinitionibus, quod ratio creatur in umbra intelligentis, et.anima sensibilis in umbra anime rationalis, et vegetabilis in umbra anime sensibilis, et orbis in umbra anime, et elementa in umbra orbis: quia perspicacitas intelligentia est sine collatione et inquisitione, et ideo occasus ejus cum remanentia cognitionis veri simpliciter est posse rationis quae inguirit etconfert. Et hoc vocat Dionysius discursas scientias, vel disciplinas : quia conferendo discurrunt de uno ad aliud. Et tales scientias non dicit habere Angelum, sed simplices deiformes. Et ubi occumbit ratio, ita quod non est acceptio boni et veri simpliciter, sed ut nunc in appenditiis materialibus et. sensibilibus, ibi incipit posse sensibilis anime : et iterum in occasu illius et retinentia motus naturalis tantum, inducit vegetabilem : et ite- rum simplicitas anime in quantum quae prima est sub illo inducit orbes, et sic de aliis. a
Ad aliud dicendum, quod differentia constitutiva ultima non est una sicut jam patuit, sed adjicit gradum qui variat speciem.
Ad aliud dicendum, quod per dictum Gregorii non ponitur convenientia nisi in genere : et hoc patet per hoc, quod. sensibile in homine et bruto non sunt ejusdem speciei : cum sit in bruto sicut forma et differentia specifica, in homine_ autem sicut potentia tantum.
Ad aliud dicendum, quod debile et forte non diversificant speciem, sed alia. et alia nomina, ut jam patuit.
Ad aliud dicendum, quod unio fundatur super naturam anime: quia ipsa naturaliter dependet ad corpus, et hoc. patet : quia in comparatione ad corpus, diffinitur, et ideo non dicit solam relationem, sed etiam differentiam specificam : sed quia specificae differentiae ultimae frequenter sunt nobis incognite, ideo no-. minamus eas per signa convenientia, et. quandoque per duas remotiores differentias conjunctas conscribimus unam..
Ad aliud dicendum, quod licet sepa-. rabilis sit, tamen. adhuc per proportio-. nem. unibilitatem habet ad corpus : et. cum separata est a corpore, non separata est ab unibilitate.
Solet etiam queri, Cum majoris dignitatis videtur esse anima si absque corpore permansisset, cur unita sit corpori? Ad quod primo dici potest: Quia Deus voluit, et voluntatis ejus causa querenda non est. Secundo au-. tem potest dici, quod ideo Deus voluit eam corpori uniri, ut in -humana ostenderet conditione novum exemplum beate unionis quae est inter Deum et spiritum, in qua diligitur ex toto corde, et videtur facie ad faciem. Putaret enim creatura se non posse uniri Creatori suo tanta propinquitate ut eum tota mente diligeret et cognosceret, nisi videret spiritum qui est excellentissima creatura tam infime, id est, carni quae de terra est, in tanta dilectione uniri, ut non valeat arctari ad hoc ut velit eam relinquere: sicut ostendit Apostolus, dicens: Nolumus corpore exspoliari, sed supervestiri : per quod ostendilur spiritum creatum Spiritui increato ineffabili amore uniri. Pro exemplo ergo future societatis, quae inter Deum et spiritum rationalem in glorificatione ejusdem perficienda erat, animam corporeis indumentis et terrenis mansionibus copulavit: luteamque materiam fecit ad vita sensum vegetare: ut sciret homo, quia si potuit Deus tam disparem naturam corporis et anima in foederationem unam et in amicitiam tantam conjungere, nequaquam ei impossibile futurum, rationalis creaturee humilitatem, licet longe inferiorem, ad su glorie participationem sublimare ?. Quia ergo pro exemplo rationalis spiritus in parte usque ad consortium terreni corporis humiliatus est: ne forte in hoc nimis depressus videretur, addidit Dei providentia, ut postmodum cum eodem corpore glorificato ad consortium illorum, qui in sua permanserunt puritate, sublimaretur: ut quod minus ex dispensatione Creatoris sui acceperat conditus, postmodum per gratiam ejusdem acciperet glorificatus. Sic ergo conditor noster Deus rationales spiritus varia sorte pro arbitrio voluntatis sue disponens, illis quos in sua puritate reliquerat, sursum in ceelo mansionem : illis vero quos corporibus terrenis sociaverat, deorsum in terra habitationem constituit: utrisque regulam imponens obedientie, quatenus et ill ab co ubi erant non caderent, et isti ab eo ubi erant ad id ubi non erant ascenderent. Fecit itaque Deus hominem ex duplici substantia: corpus de terra componens, animam vero de nihilo faciens. Ideo etiam unite sunt animee corporibus, ut in eis Deo famulantes majorem mereantur coronam.
L. Post sacramentum Trinitatis de creatura tripartita agendum est, et prius de digniort, id est, Angelica.
Ex premissis apparet rationalem creaturam in Angelicam et Humanam fuisse distinctam : quarum altera est tota spiritualis, id est Angelica: altera ex parte spiritualis et ex parte corporalis, id est, Humana. Cum itaque de his tractandum sit, scilicet, de spirituali et corporali creatura, de rationali et de non rationali: primo de rationali et spirituali, id est, de Angelis agendum videtur: ut a contuitu Creatoris ad cognitionem creature dignioris ratio nostra intendat: deinde ad considerationem corporee, tam illius quae est rationalis, quam illius quae non est rationalis descendat, ut Trinitatis increatea sacramentum tripartite creature, eique concretorum atque contingentium sequatur documentum.
On this page