Text List

Articulus 14

Articulus 14

Quare anima unita sit corpori, cum majoris fuisset perfectionis animam fuisse sine corpore ?

ARTICULUS XIV. Quare anima unita sit corpori, cum majoris fuisset perfectionis animam fuisse sine corpore ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, K, "Solet etiam queri, Cum majoris, etc."

Videtur enim prima ratio Magistri nulla : quia si non univisset animam corpori, eadem omnino ratio assignari posset.

Solutio. Dicendum, quod tertia causa bona est, et aliae cause possunt assignari, scilicet, ut mediante homine natura cor-~ poralis a Deo posset participare quae per se non poterat : quia aliter non tota universitas in Deum referretur. Quia sicut homo in anima vegetabile, sensibile, et rationale habet, quae sunt omnes gradus vite : ita secundum corpus habet elementa, et mixtiones, et complexiones, et compositiones, quae sunt omnes gradus materiae corporalis : et ideo mediante homine omnia in Deum referuntur.

Alia causa est : quia anima rationalis nata est perfici per sensum, quamvis post mortem aliam habitura sit perfectionem : et ideo secundum ordinem naturae corpori uniri debuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14