Articulus 1
Articulus 1
An Angelus ante, vel post alta sit creatus, aut sit unum cum aliis quatuor coaevis ?
1. Sic enim dicit Hilarius : "Non magnum est, quod ante ccoelum et terram Deus Pater Dominum nostrum Jesum Christum genuerit, cum etiam Angelus creatura coeli et terre inveniatur antiquior?:" ergo videtur, quod Angelus non sit unum de coevis.
2. Item, Damascenus : Quidam aiunt, quod, ante omnem creationem geniti sunt, ut theologus dicit Gregorius. Primum quidem excogitavit Deus coelestes virtutes et angelicas, et excogitatio ejus opus. fuit. Alii vero postquam genitum est primum coelum. Quoniam autem ante hominis plasmationem omnes confitentur, ego theologo Gregorio consentio. Dicebat enim substantiam intellectualem primo. creari, et inde sensibilem, et tunc quod ex utroque, scilicet hominem.
3. Item, Per rationem videtur probari idem sic : Quecumque substantia se habet ad alia creata ut preecognoscens fieri eorum antequam fiant in propria natura, illam necesse est precedere creatione omnes alias. Angelus autem est substantia ita se habens ad alia creata : ergo Angelus pracessit creatione omnia alia. Prima patet per se. Szcunpa accipitur ab Augustino, qui sic exponit, fiat, et fecit, et facium est, ut primum. referatur ad Verbum, secundum ad notitiam Angelorum, tertium ad existentiam rei in propria natura.
4. Item, Augustinus : "Duo fecisti, Domine : unum prope te, et alterum prope nihil:" ergo Angelus immediate est prope Verbum. Esse autem juxta Verbum, est esse juxta causam exitus creaturarum in esse : ergo cum ipse habeat potentiam cognoscendi, ipse cogno- | scet eas in Verbo antequam fiant : ergo precedit esse earum in propria natura.
5. Item, Substantiam moventem ad esse substantie alterius et influentem super ipsam, necesse est prius esse illa ad cujus esse movet et super quam influit : Angeli (ut dicunt Philosophi) sunt substantiae moventes ad esse elementorum et elementatorum, et influentes super esse et motum orbium : ergo necesse est eos prius esse elementis, et elementatis, et orbibus ; ergo prius debebant creari ut videtur. Co
6. Item, Ad unum simplex plus accedit id quod minime est compositionis et nullius quantitatis, quam id quod habet compositionem quantitatis et terminationem contrarietatis : Creator autem est unum simplex, Angelus minime compositionis, quia secundum Philosophos non habet compositionem nisi possibilis in quantum intelligit se, et necessarii in quantum fluit a Deo et intelligit ipsum : orbes autem habent quantitatem et potentiam ad ubi, et elementa contrarietatem : ergo plus accedit Angelus, quam corporea : ergo etiam prius effluit ab ipso.
Si dicas, quod hoc non sequitur : quia ompia effluunt aequaliter. Contra : Creator uno modo se habet ad omne quod est : ergo ex parte sui nulla est differentia : sed si est differentia, illa est ex parte creaturarum aliter et aliter se habentium ad ipsum : ergo videtur, quod effluxio debet determinari secundum ordinem creature, et non secundum ordinem creantis.
7. Preterea, Ordo creationis debet respondere ordini nature : natura autem ordinat motorem ante mobile, et incorruptibile ante corruptibile, et spirituale ante corporale, et simplex ante compositum : cum igitur Angeli sint motores incorruptibiles, spirituales, simplices, videbitur quod ipsi sint creati ante omnia alia.
8. Item, Hoc videtur dicere Plato: "O dii deorum, quorum opifex Paterque ego, etc." Sic enim infert: "Horum sementem ego faciam, vobisque tradam : vestrum autem erit ad par exsequi." Ex hoc enim videtur accipi, quod influentiam habeant ad esse generabilium : ergo ante omnia esse debuerunt, ut vide-~ tur, oi.
SED CONTRA : 1. Ex parte Dei creantis nulla est differentia in exitu : cum ergo creatura ante creationem non fuerit, ex parte etiam illius non poterat accipi ordo : ergo non est ratio, quod prius vel posterius fiat.
2. Item, Nos videmus, quod anima rationalis quae est motor et perfectio corporis, non fit ante corpus, sed post organizationem ipsius : si ergo Angeli sunt motores corporum superiorum (ut dicunt guidam) a simili debuerunt fieri post ipsa.
3. Item, Moyses intendit evacuare errores diversorum circa principium creationis mundi. Fuit autem multorum error, quod Deus per Angelos creavit mundum : ergo ut hoc evacuaretur, non debuerant creari ante, sed vel cum mundo, vel post ipsum. Unde Damascenus : "Quicumque vero aiunt Angelos conditores cujuscumque esse substantie, hi sunt omnes patris sui diaboli . creature enim exeuntes non sunt conditores. Omnium autem factor, et provisor, et contentor, Deus est qui solus est increatus'."
Solutio. Dicendum, quod Angeli non duratione, sed ordine dignitatis facti sunt ante corporalem creaturam. Et ad hoc intelligendum sumenda est distinctio Augustini de confessione, quod prius alteruim altero dicitur, scilicet aternitate, ut Deus precedit omnia : dignitate sive electione, sicut melius et nobilius preponitur minus nobili vel utili, et hoc modo fructus precedit florem : origine, et hoc modo sonus precedit cantum, quia in sono modulatio facit cantum : et tempore, et hoc modo precedit flos fructum.
Ab ga igitur quae inducuntur ex Hilario et Damasceno, et ad ea quae inducuntur in Litlera, quia prior omnium creata est sapientia 2 : dicendum, quod loquuntur de prioritate dignitatis, non durationis, vel temporis.
Ad aliud dicendum, quod illa prioritas intelligendi rem fiendam, etiam secundum ipsum Augustinum, non ponit prioritatem durationis, sed ordinis nature: et ita solvit Augustinus, ut cognoscere rem fiendam non ponat in actu cognitionem ante rei existentiam : sed simul cum ipsa re suam ponit cogitationem, id est, omnis fiende rei quantum est de ordine cause causantis, et possum habere, scilicet cognitionem facte rei, quando jam facta est.
Ad aliud dicendum, quod etiam Angelus non est immediate juxta Verbum nisi ordine nature, et non temporis in ordine exitus creaturarum.
Ab atiup dicendum, quod illa ratio procedit ex opinionibus Ph:losophorum, et fundatur partim super dubias propo-
sitiones, partim etiam super falsas secundum nostram fidem. Dubium enim est quis sit motor celi. Ptolemaus, et Abbategni, et Albumasar, et omnes astrono-— mi dicunt coelum moveri a voluntate Dei, et haec est nostra confessio. Aristoteles autem et omnes naturales Philosophi dicunt ipsum moveri ab intelligentia, sicut desiderans movetur a desiderato, et utrum Angeli deserviant Deo in motu orbium, vel non, incertum est nobis : hoc tamen certissime tenemus secundum sanctos Patres, quod non omnes occupantur circa motum celorum, etiamsi tot essent cceli quot sunt stelle, sicut quidam eorum presumpserunt dicere : quia nobis traditur quosdam assistere, quosdam circa nos ministrare : tamen quod quidam etiam moveant coelum, videtur secundum expositionem unius sancti per Ulud verbum Matthei, XXIV, 29: Ht virtutes celorum commovebuntur. Hoe enim in libro ad Eugenium Bernardus exponit de Angelis.
Sed quidquid sit de dubiis, ad ratio nem inductam dicendum est, quod etiam secundum Philosophos qui ponunt illam opintonem, non valet ratio : quia non intelhgunt ordinem temporis, sed nature : sicut materia elementi prior est elemento, nec tamen umquam defuit elemento, nec qualitates elementales sibi.
Ad aliud dicendum, quod illud etiam. non concludit nisi de ordine nature, vel dignitatis, et non temporis.
On this page