Articulus 2
Articulus 2
An omnium spiritualium et corporalium sit materia una?
Per hoc enim habentur duo, scilicet, quod omnia simul sunt in specie propria : et de hoc erit quastio illa de opinione Au- gustini. Et alia expositio est, quod creavit omnia simul in materia, et ex hoc relinquitur quod omnium materia sit una numero.
1. Et hoc videtur etiam per illud Job, xb, 10: Ecce Behemoth quem feci tecum. Behemoth autem per naturam Angelus est: ergo Angelus ejusdem est materie cum homine : ergo cum carnibus et ossibus.:
2. Item, Spiritualium et corporalium substantiarum est genus unum: quia essent aliter plura predicamenta quam decem : cum igitur id genus non sit vanum, habebit aliquid respondens in re: et constat quod non formam, quia forma non est una corporalium et spiritualium : ergo materia ipsorum est una.
In conrrarium est quod dicit Aristoteles in XI prime Philosophig, quod corporalium et incorporalium non est genus unum. Et exponit Commentator, quod genus accipitur ibi pro materia : ergo multo minus corporalium et spiritualium non est genus unum.
Item, Averroes super IT Metaphysicorum dicit : Sciendum autem, quod genus non est materia, sed est generalis forma : sed convenit cum materia in eo quod sustinet differentiam in constituendo speciem, et in eo quod differentia potestate | est in ipso.
Solutio. Dicendum, quod sicut vult Boetius, quod spiritualium et corporalium non est materia una, ut supra diximus . Quia etiam secundum Philosophos spiritualia aut intelligentiae quas nos vocamus Angelos, habent quidem compositionem possibilis et necessarii, quas partes nostri Doctores vocant quod est, et quo est: et Boetius videtur vocare quod est, et esse. Quia illud possibile numquam est in potentia, nec potest esse ; sed quia dependet ex alio, scilicet ex causa prima, ideo in se dicitur esse possibile : et quia particulat et dividit ipsum quo est, quod de se commune est, sicut om-~ nis forma. Unde incommunicabile et communicabile faciunt in Angelo compositionem: et hoc signatur cum dicitur, Angelus, et hic Angelus.
Ap primum ergo dicendum, quod auctoritas Sanctorum non tota adducitur : quia ipsi adducunt, quod omnia simul facta sunt in materia vel similitudine, sicut anima hominis cum Angelis : quia similitudinem quamdam habent in genere natura.
Item, Dico quod Scriptura innuit quod non omnium corporalium sit materia una : quia dicit creata esse coelum et terram. Si enim coelum esset de communi materia omnium aliorum, non oportebat dicere nisi alterum illorum, et suffecisset.
Ad aliud dicendum, quod hoc est vile sophisma : quia est duplex forma, scili-~ cet, materiae quae est pars essentiz: etilla non predicatur de composito, quia (ut dicit Avicenna) forma in quantum forma est, non habet quod predicetur de eo cujus est forma : sed hoc habet in quantum est forma consequens totum compositum secundum totum esse suum : et hee est species de qua dicit Boetius quod est totum esse individuorum. Et est forma consequens compositum secundum partem esse, et hoc est genus: et hec forma ponit similitudinem essentialiter in toto vel in parte essentiae : et hoc re-- spondet ei secundum esse, vel rem, et materiam.
On this page