Prologus
Prologus
D. ALBERTI MAGNI, RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRADICATORUM, COMMENTARII IN SECUNDUM LIBRUM SENTENTIARUM. PROLOGUS.
Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum : et plena erat. domus a majestate ejus: et ea quae sub ipso erant replebant templum. Hoc verbum legitur Isaia, vi, 1! : et trahitur ex ipso materia hujus Libri.
Per hoc enim quod dicitur: "Vidz," notatur intellectus Auctoris : quia hoc non potuit nosse, nisi Spiritu docente.
Per hoc autem quod dicitur: "Dominum," notatur exclusio errorum positorum in principio hujus Libri in prima distinctione. Per hoc enim significatur unus Creator et rector mundi: non ut diversi errantes dixerunt universa et varia esse principia. .
Per hoc autem quod dicitur : "Sedentem super solium excelsum et elevatum," notatur duplex creatura superior. Notatur enim in verbo duplex elevatio solii, cum dicitur excelsum et elevatum. Unum igitur solium quod est excel-. - sum, est angelica natura, in qua sicut in solio sedet Dominus: sicut dicit Psalmus Lxxix, 2: Qui sedes super Cherubim. Unde etiam dicitur in ista visione, quia Seraphim stabant super iliud'. Et iterum, Thronus tuus, Deus,in s@- culum seculi®, Hit de hoc excelso solio est prima pars Libri, post partem prommialem in qua determinatur Creator omnis creature, qui vocatur in principio istius verbi, ut diximus. Aliud solium elevatum, quasi extra materiam et impressiones corruptibilium et generabilium quae sunt sub sphera lune, levatum. Ilud enim excelsitudinem non habet ut primum, sed proprie elevationem : quia ipsum, quod de communiomnium corporum matéria factum a Creatore, sic in sua forma perfectum est, ut nec loco, nec motu, nec impressione, conveniat cum inferioribus. Et ideo dicitur, Isa.LXvi, 1: Celum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Hoc est etiam quod dicit Philosophus in primo de Calo ei Mundo, qaod omnes antiqui in hoc conveniunt, quod ccoelum esset sedes et habitatio Dei. | | a ae
Per sequens autem verbum: "Plena erat domus amajestate ejus," accipitur alia pars visibilis creature, quae est ex materia generabilium et corruptibilium : quia domus hic mundus est, qui totus repletus est creaturis indicantibus Dei majestatem, per hoc quod omniaclamant: Ipse fecit nos, et non.ipsi nos . Et de hac parte tam superiori quam inferiori creature agitur in secunda parte istius tractatus: ut pars procemialis contineat unam distinctionem. Prima autem pars partis exsecutive, quee est de solio excelso, quod est natura - angelica, continuatur a secunda distinctione quae incipit ibi, "De angelica itaque natura, etc.," usque ad duodecimam quae incipit ibi, "Hee de angelicz nature conditione, etc." In secunda autem quae ibidem incipit, determinatur de natura corporali superiori, et inferiori : quae quoad superiorem significatur per solium excelsum, gquoad inferiorem per majestatem replentem domum, id est, mundum, et durat usque ad distinctionem decimam sextam qué incipit ibi, "His excursis, etc."
In secunda parte istius verbi notatur tertia pars tractatus. Per hoc enim . quod dicit: "Ha quae sub ipse erant, etc.," notatur specialis subjectio hominis ad Deum et status iuferior. Sicut enim dicit Augustinus : "Angelum autem ereavit Deus prope se, materiam autem corruptibiliumprope nihil, quam etiam sequitur mundus materiatus ex ipsa :et hominem in medio posuit inter se, et mundum : ut serviretur ei, et cederet hoc totum ad hominis bonum."
Per hoc quod dicit: "Fa quae sub ipso," -notat statum hominis inferiorem, et ordinem ad obediendum. Per consignificationem autem temporis in verbo : "Erant," notatur imperfectio obedientie, per quam cecidit : quoniam verbum illud consignificat preeteritum imperfectum, cujus actus non completur ad preesens, sicut preteriti perfecti. Per "femplum" autem notatur paradisus corpora- lis et spiritualis, in quo sicut in templo ad conversationem sanctitatis et experientiee positus erat homo. Dicitur enim templum a templor, aris, quod est verbum quod non habemus in usu, nisi in suis compositis, ut contemplor. Et hoc est illud quod in Genesi dicitur : "Posuit hominem in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum". Et exponit Augustinus de opere experientiae, quo in creaturis utitur Creator.
On this page