Articulus 7
Articulus 7
An daemones persuaserunt Judaeis crucifigentibus Christum passionem ejus ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo E, ibi, circa finem : "Quia idipsum mala voluntate fecerunt, quod Deus bona voluntate fieri voluit, etc."
Videtur enim, quod non : quia 1. Matth. xxv, 19, super illud, Nihil tibi et gusto ill: dicit Glossa quod sicut diabolus initiavit mortem per feminam, ita etiam modo mortem quae vite causa est, voluit impedire per feeminam. Ergo videtur, quod hoc propria malitia fecerunt, et non suasu demonis.
2. Item, Petrus dictus est satanas, quia voluit Christum non mori? : non autem erat satanas per naturam : ergo per vo- luntatis similitudinem : ergo Satanas non voluit Christum mori, ut videtur.
3. Item, Nemo vult hoc unde destruitur suum imperium: sed per mortem Christi destructum est imperium diaboli: ergo daemones cum sint astulissimi nolebant hoc.
Sed contra est hoc quod dicit Apostolus, I ad Corinth. u, 8: Quam nemo principum huyus seculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum glorie crucifizissent. Et exponit una Glossa de demonibus : ergo persuaserunt eum crucifigi.
Solutio. Dicendum, quod primo persuaserunt, sed postea cum senserunt efficaciam deitatis ejus per letitiam Sanctorum et temporis congruentiam et prophetiae, doluerunt, sed revocare non potuerunt, eo quod tunc humana malitia perpetrare voluit decretum Patris de redemptione nostra facta per Christum : cui est honor et imperium in omnia secula seculorum. Amen.
On this page