Articulus 1
Articulus 1
Quot modis exponitur illa auctoritas : "In principio creavit Deus coelum et terram ?"
Est enim una expositio, id est, in Filio qui est principium, creavit Deus coelum et terram, id est, superiora et inferiora, id est, visibilia et invisibilia.
Alia est, In principio temporis creavit Deus coelum et terram, id est, angelicam et corporalem naturam.
OpsiciruR autem de prima sic : 1.Principium sonat, potentiam: : ergo magis habet appropriari Patri quam Fillo.
2. Praeterea, Appropriatio si fit, aut fit ratione actus, aut. ratione nominis principii, aut ratione preepositionis : quia non sunt ibi plura. Patet autem quoniam non ratione actus: quia actus creandi communis est tribus personis :.ergo. Item, non ratione nominis : quia principium essentialiter. dictum, sicut hic sumitur, etiam. est commune tribus. Item, aut est principium in ratione primi, aut in ratione proximi. Si in ratione primi, tunc magis convenit Patri, quam-Filio : quia Pater est principium non de principio, Filius autem principium de principio. Si ratione. proximi, Contra: Sic enim videtur convenire Spiritui sancto : quia bonitas, ut habetur infra, est causa - inclinans ad agendum secundum actum. Item, non ratione prepositionis : quia illa nominat continentiam, et hoc convenit Spiritui sancto, sicut habetur in Glossa super verba Apostoli ad Roman. x1, 36, super illud: Hex ipso, et per ipsum, et in ipso. Quod in ipso, dicit propter Spiritum sanctum : ergo ratione illius non fit appropriatio Filio.
3. Si diceres, quod Pater operatur per Filium : et hoc signatur, cum dicitur in principio creare, id est, in Filio, vel per Filium. Conra: Secundum hoc, haec est vera, per Filium creat Pater : sed creat Verbum, secundum quod est activum, et in agente esse significatur, constat quod signat essentiam : ergo creatio actio divina essentia est. Inde proceditur sic: Creatio est essentia : ergo creare est esse : sicut enim differunt essentia,. et esse : ita differunt creatio, et creare. Inde ulterius : Creare est esse : Pater creat per Filium: ergo Pater est per Filium : quod falsum est : ergo ista non erat concedenda, Pater operatur per Filium, vel creat per Filium,
4, Irzm, Quare non dixit : Pater creat per Filium, si hoc intendit : cum levius dixisset hoc quam illud ? -
5. Item, Si per nominat causam mediam (sicut fere omnes dicunt) quod convenit Filio, quare non dixit : Per. prin= cipium creavit Deas coelum et terram, sicut dixit: In principio. creavit Deus coelum et terram ?
Videtur enim hoc esse falsum > quia 1. Tempus (ut dicit Boetius) est mensura motus mobilium : sed motus nullus fuit in principio, quia omnis motus (ut dicit Philosophus) est de subjecto in subjectum, nec potest aliquid moveri quod non est actu, eo quod motus sit conse- quens formam, et non ante ipsam (ut dicit Philosophus): ergo nec tempus fuit a principio: non ergo ommia facta et creata sunt in principio temporis.
2. Item, Mobile naturaliter est ante motum: et cum tempus sit passio motus, hic etiam est ante tempus naturaliter: non ergo mobile quod est mate— ria et coelum, factum est in principio temporis, sed potius tempus est factum post ipsum mobile.
Posset autem hic inquiri, In quo incepit tempus? sed de hoc secundum meum posse dictum est in primo libro Sententiarum".
Ossicirur etiam contra tertiam expositionem quae est, quod ante omnia creavit Deus coelum, id est, angelicam naturam : et terram, idest, materiam quatuor elementorum. Et pauca objiciam : quia secundum illa locum habebit queestio ista.
Objicitur autem : 1. Sicut dicit Philosophus, prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum creatura alia: ergo angelica natura et materia prima non sunt prima, ut videtur.
2. Item, Eccli. xvi, 1: Qut vivit in eternum, creavit omnia simul: non ergo primo Angelos, et materiam priniam elementorum.
Soturio. Dicendum, quod omnes iste expositiones convenientes sunt, et fundant in veritate firmam istam propositionem ; ut per ipsam possit excludi omnis error. Prima enim quae dicit causam, excludit omnem errorem ponentem plura principia. Secunda autem quae ponit initium temporis et temporalium, exclu-- dit aeternitatem mundi, et materia, et exemplarium, et atomorum, etinanis, de quibus infra dicetur. Tertia autem quae ponit Angelos creatos cum corporibus, excludit subtilem errorem Philosopho- rum, quem pauci considerant, scilicet, intelligentiarum aeternitatem, et extensionem influentiss intelligentiarum ad creationem inferiorum : et hoc declarabitur.
Dicendum erge ad primum, quod ex ordine verborum fit appropriatio : quiadicitur ibi Deus, cujus est principii auctoritas ; et subinfertur postea, quod Spiritus Dei ferebatur super aquas': igitur consequens est ut per principium intelligatur Filius, ut tota nobis Trinitas (ut dicit Augustinus) in suis operibus indicetur.
Potest etiam dici, quod principium sonat duplicem causam, scilicet efficientem, et quoad hoc magis conveniret Patri, et sonat exemplarem qua est mundus sensibilis, et quoad hoc magis convenit Filio, qui est sapientia et ars Patris. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod appropriatio fit ratione ordinis verborum: quae licet non omnia hic exprimantur, tamen ponuntur in Genesi : actus tamen secundum quod dicit exitum ideati ab idea in agente per intellectum etiam aliqua ratione convenit Filio, in qua non convenit aliis,
Ap Hoc autem quod objicitur de Spiritu sancto, dicendum quod utrumque convenit Filio per modum continentie preaccipientis tantum in forma ideali, scilicet, per modum quo finis continet in perfectione bonitatis.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus creai, creatio actu significatur esse in Deo: sednon est in re nisi secundum rationem tantum, ut in primo libro Sententiarum dictum est, et significat non tantum divinam essentiam, sed insuper habitudinem ad ea quibus distinguitur, et connotat effectum in creatura : et gratia horum non est verum, quod creatio sit tantum essentia, et nihil plus : et ideo creare non est esse. Unde illud sophisma non procedit.
Ap ALiup dicendum, quod non potuit Adane dici convenienter, Pater creat per Filum : quia Filius non significat nisi relationem qua refertur ad Patrem, et non significat ut principium a quo fiuit esse creatum : sed hoc importat nomen principit.
Ad aliud dicendum, quod per nominat continentiam aliquam, etita Filius non significaretur nisi sicut virtus : sed in nominat duplicem habitudinem principil, scilicet, sicut a quo etsicut in quo continente, hoc modo quo artificiatum continetur in arte: et ideo melius dicitur in principio, quam per principium.
Ap iw1up quod objicitur contra secundam, Dicendum quod fempus non accipitur hic ut mensura motus, sed large prout dicit mensuram mobilium et mutabilium in esse procedentium ex nihilo. Et modos quibus accipitur secundum meam opinionem tempus a Sanctis, posul in primo libro Sententiarum .
Ad aliud dicendum, quod mobile na~ turaliter est ante motum, qui est proprietas ipsius: sed secundum naturam non est ante mutationem suam ad esse: et illi mutationi nos dicimus adjacere tempus mensurans.
Ad id quod objicitur de tertia, Dicendum quod soluta est objectio: quia primum dicitur duobus modis, scilicet, secundum rationem forme et simplicitatis, et secundum ordinem substantie in essendo. Secundum rationem forme et simplicitatis nihil est ante esse: quia omnia aliquo modo se habent ex additione ad ens, etiam unum, et verum, et bonum, ut in libro lI Sententiarum est ostensum . Sed secundum ordinem substantie in natura et esse, opinio omnium Philosophorum est, quod intelligentia prima sit primum causatum a Creatore universitatis. Quod autem illi intelligentias, nos vocamus Angelos: et tunc stat expositio illa, quia creatio potius respicit esse, quam ordinem simplicitatis. In abstractione autem fit per intellectum.
On this page