Articulus 2
Articulus 2
An error Manichaei qui posuit plura principia, bene elidatur a Magistro in Littera ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, "Moyses... elidens errorem quorumdam plura sine principio fuisse principia opinantium."
Hic autem error est Platonis quem Magister ponit in Littera, et quia aliquo modo omnia retorquet in principium unum, disputandum videtur contra Manicheum, qui plura posuit principia secundum idem genus causalitatis, scilicet, secundum rationem cause efficientis, quem errorem probabat sic :
1. Bonum et malum opponuntur: ergo magis bonum magis malo, et simpliciter bonum simpliciter malo: quia si magis sequitur ad magis, et simpliciter ad simpliciter sequitur : simpliciter autem malum est principium mali: ergo est prin-s cipium malum et mali.
2. Item, Dicit Philosophus in secundo primae Philosophie, quod status est in causis, et non abeunt in infinitum: sicut omne calidum reducitur in per se calidum, et sic de aliis: ergo necesse est, cum inveniatur aliqua causa mali quia voluntas (ut concedunt communiter Sancti) ut illa in causam mali reducatur, que simpliciter sit mala: ergo est aliquid per se malum, quod est mali principium.
3. Item, Sicut ens per accidens reducitur ad ens per se, et omni ei quod est per accidens respondet aliquid per se: ita esse dictum per participationem, reducitur in aliquod quod dicitur per essentiam, et dictum per essentiam respondet ei. Dicitur autem multiplex malum participative ; ut malus homo, et mala anima, et malus actus, et malus habitus : ergo aliquid est per se malum quod illi respondet, ut videtur, hoc est, principium omnis mali: sicut bonum per essentiam dictum, est principium omnis boni dicti per participationem.
4. Item, Nihil idem eodem modo se habens est principium contrariorum: sed bonum et malum sunt contraria: ergo non fluunt ab eodem principio.
5. Item, Nullum bonum facit unde opus suum sit deterius: sed malo opus boni fit deterius: ergo malum non est a bono: ergo dabitur ei principium mali, ut videtur.
6. Adidem objicitur de spiritualibus et corporalibus, corruptibilibus et incorruptibilibus, quae non videntur. esse a principio uno, nullo modo recipiente variationem : ergo videtur, quod maluin sit principium corporalium, et bonum spiritualium et incorruptibilium. Dicit enim Philosophus in fine primi Physicorum:
"Altera pars contradictionis multipliciter imaginabitur ad-maleficium ipsius, scilicet materie, aliquo pretendente intellectu:" ergo videtur, quod non sint ista a principio uno.
7. Item, Joan. vn, 44: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non ést veritas in eo: cum loquitur mendacium, et proprits loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
8. Item, Quidam Philosophi non potuerunt principia moventia reducere ad unum: sed mixtum ponebant esse materiam, et litem et amicitiam moventia.
9. Item, Matth. xu, 33: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum, Et ibidem Rabanus_ dicit, quod malum semper procedit a mala radice : radix autem notat principium mali: ergo necesse est ponere principium mali.
SED CONTRA: 1. Malum sonat pevationem boni: ergo malum universaliter privationem boni universaliter : sed bonum quod omnia optant, est esse, ut dicit quidam Philosophus: ergo malum universaliter omni esse, est —privatum : ergo nonest: et quod non est, nullius.est principium: ergo malum principium non est.
2, Item, Coercere malum est de genere bone potestatis: sed bona potestas est aliquid boni: ergo non deest universali bono: ergo illud habet potestatem coercendi, et destruendi universaliter malum : ergo destruet ipsum: quia hoc ipsum bonum est ut destruat et coerceat.
3. Item, Si anima est a bono principio et corpus a malo, debet petere absolutionem a corpore: nunc:autem firmissime petit communicationem : ergo est ab eodem principio, ut videtur.
4. Item, Hoc videtur mirabile, quod bonum principium quasi obediens malo, statim ut malum corpus organicum est, facit ipsam animam quae infundatur : absurdum autem est ita:in operando convenire bonum et malum: ergo non est malum principium.
Solutio. Dicendum, quod heresis Manichei numquam habuit in scientia de- fensorem: quia numquam habuit rationabilem positionem, quae etiam satis parum litterato probabilis possit videri.
Unde dicendum ad primum, quod hoc nihil valet, quia bonum substantialiter per se est substantialiter bonum, et illud non habet oppositum.
Preterea, Malum non recipit intensionem ad terminum aliquem, cum sit privatio : sed potius per recessum a bono: et ideo licet sit malo pejus, non tamen est summum malum quo nihil posset esse pejus : quod pejus, quia recessus a bono potentia est infinitus.
Ad aliud dicendum, quod malum non nec habet causam, sed est defectus incidens. Unde ratio illa funda~ tur supra falsum.
Ad aliud dicendum, quod malum nihil dicitur participative, sed potius privative: ex hoc enim est malum, quia non participat bonum, quod natum est participare.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de agente primo et per necessitatem natura, sed non de agente per voluntatem et intellectum, hoc enim potest facere malum et bonum.
Ad aliud dicendum, quod Deus non est. auctor culpe, unde est opus suum deterius quia illud est primum : et:hoc satis probatum est in primo libro Senter tiarum . :
Ad aliud diceidum,. qued hee: ast: falsum : quia spiritualia et corporalia pos-. sunt esse ab eodem agente per voluntatem et electionem: sed bene concedo, quod privatio non est ab ipso: quia privatio nihil est.
Si autem objicitur, quia privatio videtur esse aliquid: quia Philosophus ponit eam principium. Dicendum, quod non est aliqua essentia in se, quae sit privatio, sed relinquit subjectum cum ordine ad formam : et ideo privatio causa potentie est; quia nihil est in potentia nisi per privationem illius ad quod est in potentia.
On this page