Text List

Articulus 7

Articulus 7

Utrum bono in genere respondeat bonum in specie ?

ARTICULUS VII. Utrum bono in genere respondeat bonum in specie ?

Secundo queritur, Utrum bono in genere respondeat bonum in specie semper ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Genus et species correlativa sunt : et ubi est unum, necessario supponitur alterum.

Sep contra: Bonum in genere potest bene et male fieri : ergo bonum in genere potest fieri substratum malo in specie.

2. Ulterius videtur gratia ejus quod dicitur in Littera : quia bonus actus essentialiter et bonus in genere est sicut materia proportionata forme per inclinationem, sed non sufficienter adaptata per dispositiones : et ideo sicut talis materia, contrariis vincentibus dispositionem, potest esse sub alia forma, quam illa cui primo proportionatur, ita et bonum in genere potest substerni malo in specie.

Sunt tamen qui dicunt, quod semper substernitur bono in specie bonum in genere, et malum malo, et quod adaptatur per circumstantias. Et hoc non est bene dictum : quia in quibusdam actibus numquam est accipere debitam materiam sine circumstantiis, sicut in quibus nihil est dirigere sine circumistantiis, sicut est coire, occidere, et hujusmodi : et in quibus circumstantia debita importatur in actu et materia, ut diligere Deum. In quibusdam autem potest separari, et vestiri et bonis et malis circumstantiis, ut dare indigenti, et reficere esurientem, et in similib .

Eriweo dicendum ad primum, quod bono in genere respondet species supposita ei necessario, sed aliqua quae refertur ad ipsum.

Ap ipem dicendum, quod species dicitur hic per metaphoram ad _ speciei proprietatem qua abundata genere: ita enim: specificatum et determinatum bonum in moribus, abundat circumstantiis a bono in genere.

Ad ultimum dicendum, quod bonum per essentiam, est idem bonum quod convertitur cum ente in quantum est, et non addit super ens nisi relationem ad finem.

Bonum autem in genere dicitur dupliciter, scilicet proportione actus ad mate~ riam debitam, vel a generali forma, sicut patet ex predictis. Sed bonum absolutum simpliciter, est bonum quod est perfectum secundum formam boni ex circumstantiis et fine.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7