Text List

Articulus 6

Articulus 6

Quid est bonum in genere? et, Uirum bonum in genere possit fieri malum in genere ?

ARTICULUS VI. Quid est bonum in genere? et, Uirum bonum in genere possit fieri malum in genere ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in fine distinctionis, ibi, K, "Addunt quoque quosdam non tantum essentia, sed etiam genere bonos esse, etc."

Et queruntur hic duo, scilicet quid sit bonum in genere? Et, Utrum bono in genere, respondeat semper bonum in specie.

Ap PRIMUM proceditur sic : 1. In Littera dicit Magister, quod bonum in genere est, ut reficere esurientem: reficere autem esurientem, est reficere reficiendum : ergo bonum in genere dicitur actus proportionatus debite materie : et ideo quidam diffiniunt bonum in genere, quod est actus super debitam materiam, Sep contra hoc est quod Magister hic dicit, quod hoc est de genere operum misericordie: sed opus misericordia, est opus virtutis in specie: ergo idem est bonum in genere, quod opus virtutis in specie: et hoc a nullo dicitur.

2. Item, Alii antiquiores dixerunt, quod bonum in genere est, quod potest bene et male fieri: sed hoc iterum non videtur conveniens : quia preedicare, orare, docere, eleemosynas dare, cognoscere suam, bene potest et male fieri: cum tamen unumquodque istorum, dicat actum vestitum circumstantiis, quod non facit bo- num in genere. Genus enim est quod pr®- dicatur de pluribus differentibus specie: et hoc modonon sumitur hic genus : quia non predicatur de pluribus.

3. Item, Genus dicitur generationis principium : qualiter iterum non sumitur, quia bonum in genere non generat bonum vestitum circumstantiis vel specificatum.

Item, Genus etiam dicitur primum subjectum: qualiter iterum non videtur hic accipi: quia actus super debitam materiam non est primum, sed potius actus in se primus videtur esse.

4. Item, Debitum speciale consideratur a justitia: si ergo actus super debitam materiam est bonum in genere, videtur quod omne bonum in genere sit referendum ad justitiam, quod falsum est.

5. Item, Videtur quod bonum in genere sit bonum virtutis : quia comparantes virtutem ad virtutem, dicimus charitatem in genere meliorem quam temperantiam in genere : ergo videtur, quod tales virtutes et vitia sint bona et mala in genere: quod tamen nullus dicit. .

6. Item queritur, Qua bonitate in genere sit bonum? cum enim ipsum (ut dicunt Magistri) possit bene et male fieri, videtur, quod adeo debeat dici malum in genere, sicut bonum in genere.

Item queritur, Utrum bonum in genere, possit fieri malum in genere ?

Videtur, quod sic : quia contraria nata sunt fieri circa idem : ergo bonum in genere potest fieri malum in genere.

SED CONTRA: Actus proportionatus debite materia, non potest esse uisi proportionabiliter : cum igitur haec sit bonitas boni in genere, non potest fieri malum in genere.

Sed queritur, Quare hoc quod est-bo- num in genere, non potest fieri malum in genere, et tamen in specie ? Cum enim species perfectior est quam suum genus, debet sua bonitas inseparabilior esse ab ipsa, quam bonitas generis ab ipso.

Sorvtio. Dicendum sine prejudicio, quod bonum in genere, dicitur per metaphoram ad genus quod est subjectum primum et potentia prima : hoc autem in moribus est actus voluntatis comparatus ad materiam circa quam debet esse secundum suam naturam, ut reficere circa esurientem, et dare circa indigentem, et sic de aliis. Et hoc idem intendunt dicere antiqui, quando diffiniunt bonum in genere, dicentes quod potest bene et male fieri : quia prima potentia in genere ali-~ quo determinabilis est ad utrumque contrariorum confuturorum per differentias ordinatas ad potentiam subjecti.

Av w ergo quod primo objicitur, dicendum quod Magister intendit dicere, quod specificatum est de operibus misericordie per circumstantias, sed. secun~ dum se et sine circumstantiis consideratum.

Ad aliud dicendum, quod cum dicunt antiqui, quod potest bene et male fieri, copulat ly potest potentiam subjecti : objectio autem procedit ac si copularet potentiam secundam, quae est in circumstantiis aliis praeter finem ; et ideo predicatur copulatio de ly potest, et incidit fallacia figure dictionis.

Ad aliud dicendum, quod genus sumitur pro subjecto potentie prime ordinate ad formam completam in moribus.

Et ad objectum contra hoc dicendum, quod actus secundum se non ponit potentiam in moribus, sed efficitur extra mores: et ideo non est primum in genere, sed extra genus: et de hoc non queritur hic. Habet tamen similitudinem cum genere preedicabili in aliquo. In genere enim predicabili sunt duo, scilicet quod dicitur de multis differentibus specie, et haec est potestas: et quoad hoc non convenit. Est item quod est subje- ctum sive substantia circa quam ponitur differentia, et sic substantialiter est in specie: et quoad hoc habet similitudinem : quia bonum in genere est substan-~ tialiter in bono in specie, ut infra Pate~ bit. Genus autem quod est generationis principium, etiam duo habet. Unum est, quod agit speciem: et in hoc non convenit cum bono in genere. Aliud est, quod per decisionem manet in specie : et quoad hoc aliqualiter convenit. .

Ad aliud dicendum, quod est debitum juris, et hoc est justitiae : et est debitum proportionis nature actus ad materiam in moribus, sumptum, et hoc est boni in genere.

Av attup dicendum, quod illa objectio procedit ac si genus dicatur hic generalis forma: et hoc non est verum. Et illa objectio equivocat in genere.

Ad aliud dicendum, quod bonum in genere, dicitur bonum bonitate proportionis, quae ulterius potentia est ad bonum circumstantie : sicut et materia inclinata ad formam, non habens eam, dicitur bona per analogiam ad formam ad quam est proportionata : et haec est bonitas incompleta, eo quod fundatur in privatione, cum ordine tamen ad bonum.

Ad aliud dicendum, quod bonum in genere, non potest fieri malum in genere, sicut nec materia potest fieri mala, licet compositum potest fieri malum: et hoc ideo est, quia proportio materi est substantialis, sed forma non est ei substantialis, sed separabilis : et ideo prima bonitas est inseparabilis, et secunda non: et hoc nonest ex eo quod perfectior sit materia, quam compositum (unde objectio non causam ponit pro causa) sed ex ratione jam dicta.

De hoc autem et sequenti articulo plura diligenter exquisita sunt in alia summa in quzstione de bono in genere, in tractatu de virtutibus et bono.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6