Articulus 1
Articulus 1
Utrum peccatum in quantum peccatum, sit a Deo?
Quoad hanc partem remanent duo querenda, scilicet, Utrum peccatum in quantum peccatum, sita Deo ? et, Utrum peccatum sit res aliqua, propter ea quae determinat in tertio et quarto capitulo.
Ap primum objicitur sic : 1. Incausis naturalibus sic est, quod absentia et presentia facit opposita, ut sol presentia sua illuminat, et absentia sui obtenebrat : ergo idem potest dici de sole spirituali : sed peccatum est tenebra spiritualis : ergo peccatum in quantum peccatum, potest dici esse a Deo.
2. Item, Probatur per hoc quod Phiosophus dicit, quod gubernator presentia sui est causa salutis navis, absentia autem est causa periclitationis ejusdem.
3. Item, Quod est causa cause, est causa causati : sed Deus est causa voluntatis a qua est peccatum in quantum peccatum : ergo ipse est causa peccati..
4. Item, Hoc habetur ex quibusdam auctoritatibus. Ad Roman. v, 19, super illud, Per inobedientiam unius, etc., dicit Glossa : "Opus operis Deitransit per opus Dei:" peccatum est opus operis Dei : ergo transit per opus Dei: et nihil est in opere quod non sit in causa operis aliquo ergo peccatum est in Deo ut in causa.
5. Item, ad Roman. 1, 26, dicitur : "Tradidit illos Deus in passionem ignominiae": he aulem sunt peccata: ergo ipse fuit causa peccati.
6. Item, THT Reg. xxu, 20 et 22 : Quis decipiet Achab? Et respondit spiritui mendaci : Decipies, et prevalebis. Ergo fecit spiritum mendacem mentiri : ergo fuit causa mendacii, ut videtur : et eadem ratione fuit causa aliorum peccatorum.
2. Ilem, Causam non habet peccatum nisi deficientem, ut patet ex supra habitis : Deus autem non potest deficere a bono aliquo : ergo non potest esse causa deficiens alicujus : et peccatum in, quantum peccatum, non habet nisi causam deficientem : ergo Deus non potest esse causa peccati. ,
3. Ad hoc etiam objiciunt Magistri communiter : quia melius est a quo-non potest esse malum, quam id a quo potest esse : sed Deus est melius quam cogitari possit : ergo non potest ab ipso esse iniquitas vel malum.
4. Item, I ad Corinth. v, 3, super illud, Absens corpore, presens autem spiritu : dicit Glossa, "Omnis voluntas carnalis a diabolo est :" non ergo a Deo.
5. Item, Ad Roman. 1, 27, super illud, Exarserunt in desidertis suis dicit Glossa, "Quae ase, non:a Deo-sunt."
Solutio. Ad hoc facile est solvere, si ad memoriam revocentur prehabita | : quia actus sub deformitate conjunctim non potest referri in Deum uf in causam, nec etiam deformitas secundum se : sed acius in se potest esse ab ipso, ut supra probatum est ratione, et exemplis ostensum.
AD pRimuM ergo et secundum dicendum, quod non est simile de causis naturalibus : quia ille presentes sunt et absentes, sed Deus semper potens et paratus est dare gratias : et ideo nihil mali fit sua absentia: et hoc est etiam notatum supra finem primi libri.
Ad aliud dicendum, quod peccatum, quod est opus operis Dei, transit per opus Dei: nec tamen potest referri. in Deum, sicut nec claudicatio in virtutem moventem tibiam. Quod autem objicit, quod ni. hil est in opere quod non sit in causa operis, dicendum quod hoc verum est de his quae simpliciter sunt : sed defectus et deficere bene est in secundo, ita quod non redit in primum, et ita incidit pec~ catum in quantum est peccatum.
On this page